C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 207 mur. Quo audito prefati Georgius et Michael in nostram exurgentes presentiam allegarunt isto modo, quod quamvis prescripta iura possessionaria annotati condam Stephani Mo­­rocz ipsos Andreám de Bathor et Gábrielem et ex consequenti etiam eosdem Georgium et Michaelem concernerent, non tamen ipsi haberent aliquam facultatem in huiusmodi causa respondendi aut se ipsos de eadem ingerendi, nam pater ipsius Georgii et Gabriel tanquam frater maior natu ipsius Michaelis in hac causa forent principaliores ipsisque de consuetudine regni onus defensionis eiusdem cause competeret, qui etiam tempore octa­varum dicto Bartholomeo Dragffy iuri stare prompti essent et parati, supplicantes et iidem maiestati nostre, ut causam huiusmodi ad octavas proxime affuturas differe et prorogare aliasque eisdem in premissis iustitie complementum administrare dignaremur, ex adverso autem prefato Bartholomeo Dragffy causam suam prescriptam non in octavis, sed extra terminos octavales tam iuxta decisionem et determinationem nostram, que ab initio litis partibus ipsis placuerat, quam etiam vigore statutorum regni nostri antedictorum revidere et discuţi debere constanter allegante et eidem modo quoque iuxta nostram priorem de­cisionem et prorogationem in premissis iudicium et iustitiam elargiri supplicante. Verum prout ex processibus huiusmodi cause informabamur, licet nos tempore inchoationis pre­­sentis litis et cause prefatis partibus, videlicet ipsis condam Stephano de Bathor et Iohanni de Peren, necnon etiam dicto Bartholomeo Dragffy modo superius tacto inhibueramus, ne aliqua earundem partium se de dictis iuribus possessionariis annotati condam Stephani Morocz quovis quesito colore ingereret, sed infra finalem decisionem huiusmodi cause, prout etiam tunc partibus eisdem placureat, absque qualibet innovatione quevis partium supersederet, quia tamen prenotati condam Stephanus de Bathor et Iohannes de Peren dum superviverent, pendente, ut premittitur, inter ipsas partes lite presenti et differen­tia contra prescriptam nostram decisionem et eorum assensum et in contemptum nostre maiestatis non solum aliquid attemptasse seu innovasse, verum etiam pretacta iura pos­sessionaria pro se ipsis violenter occupasse seque de eisdem intromisisse seu ingessisse4, decedentibus etiam ipsis condam Stephano de Bathor et Iohanne de Peren prefati An­dreas de Bathor et Gabriel, in quos mortuis eisdem Stephano et Iohanne presens causa extitit condescensa, ad nostram requisitionem ad terminum eisdem per nos iuridice assi­gnatum coram nobis venire vel mittere aut aliqua iura et litteralia instrumenta usque ad hec tempora producere non curavisse, sed se a facie iuris et iustitie absentasse, ipse vero Bartholomeus Dragffy in omnibus terminis eisdem partibus per nos assignatis coram no­bis comparuisse et tandem impresentiarum prescripta iura possessionaria, ut premittitur, pendente lite occupata, prius quam partes inter easdem superinde quitquam per nostram maiestatem concluderetur, ad manus nostras recipi supplicasse, propter quod huiusmodi iura possessionaria prefati condam Stephani Morocz ubilibet habita a manibus dictorum Andree de Bathor et Gabrielis de Peren non obstante quorumlibet contradictione ad ma­nus nostras regias recipi et aufferri, ipsosque tanquam illegittimos detentores dictorum bonorum de eisdem eici et excludi, necnon partibus eisdem ad producenda tandem coram nobis earundem iura unus terminus competens assignari, interim vero antedicta iura pos­sessionaria aput manus nostras regias teneri et conservari debere nobis ac reverendissimo reverendisque in Christo patribus ac magnificis dominis Petro Colocensis et Bachiensis canonice unitarum archiepiscopo locique eiusdem Colocensis comiti perpetuo, necnon Thome Iauriensis ac postulato Agriensis, summo et secretario cancellario nostro, Oswal­­do Zagrabiensis, Vallentino Waradiensis, Luce electo Chanadiensis, thezaurario nostro,

Next

/
Oldalképek
Tartalom