C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 187 Nos, Wladislaus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod magnifici dominus comes Ste­phanus de Bathor iudex curie nostre, necnon wayvoda Transsilvanus et comes Siculorum ac Iohannes de Peren ianitorum reginalium magister, idem dominus comes Stephanus de Bathor magnifici Andree de eadem Bathor, fratris sui carnalis et Georgii filii eiusdem An­dree, annotatus vero Iohannes de Peren Gabrielis, Michaelis et Stephani filiorum suorum aliorumque universorum fratrum, proximorum et consanguineorum ipsorum oneribus et quibuslibet gravaminibus in subscriptis in se et cunctas eorum hereditates levatis et re­ceptis coram nobis personaliter constituti per eosdem sponte confessum extitit pariter et relatum in hunc modum, quod licet ipsi certis et rationabilibus ex causis in aliis litteris no­stris similiter fassionalibus pariter et obligatoriis superinde emanatis lucide perspicueque et evidenter declaratis et specificatis inter cetera totales possessiones Thamasy, Gardon, Bathwocz et Warad ac predium Kemenyk vocatum in comitatu Simigiensi existentes ha­bitum simul cum universis earumdem et eiusdem pertinentiis et utilitatibus quibuslibet ad easdem et idem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, que scili­cet alias magnifici condam Stephani Morocz de Megyesalya et predecessorum eiusdem prefuissent, vigore earundem aliarum litterarum nostrarum fassionalium exinde confecta­rum sub certis condicionibus clausulisque et articulis litteris in eisdem denotatis egregio Francisco Iakchy de Kwsal dederint contulerintque et perpetuaverint, tamen quia eedem possessiones Thamasy, Gardon, Bathwocz et Warad ac predium Kemenyk ad presens erga manus egregii magistri Iohannis de Korothna prothonotarii palatinalis pro sexingentis flo­­renis auri titulo pignoris forent et haberentur, ob hoc iidem dominus comes Stephanus et Iohannes de Peren oneribus sub premissis modo antelato in se assumptis prefato Francisco Iakchy id et hoc promisissent et assumpsissent, prout et quemadmodum promiserunt et as­sumpserunt nostri in presentia, quomodo ipsi prescriptas possessiones Thamasy, Gardon, Bathwocz et Warad ac predium Kemenyk a prefato magistro Iohanne de Korothna pro­priis ipsorum pecuniis usque festum Penthecostes nunc proxime venturum1 redimere ac eidem Francisco Iakchy pacifice et quiete tenendas et possidendum remittere et resigna­re deberent et tenerentur difficultate et renitentia absque aliquali, quod si facere nollent, non possent vel non curarent quoquo modo, extunc ipsi comes Stephanus et Andreas de Bathor ac Iohannes de Peren huiusmodi summam pecuniarum, puta sexingentos florenos auri, pro quibus videlicet annotate possessiones Thamasy, Gardon, Bathwocz et Warad ac predium Kemenyk erga ipsum magistrum Iohannem de Korothna in pignore haberentur, eidem Francisco Iakchy in ipso Penthecostes in oppido Bathor parata in pecunia reddere et persolvere deberent et tenerentur harum nostrarum, quibus sigillum nostrum, quo ut rex Hungarie in iudiciis utimur, est impressum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude, feria tertia proxima ante festum Beati Anthonii confessoris, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio. Máj. 26.i Lecta

Next

/
Oldalképek
Tartalom