C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
Oklevelek 137 serte; in secunda vero possessione, videlicet Margonya quinque sessiones iobagionales, in quibus Benedictus Moch et Valentinus Wolay ac Simon Mozne, necnon Simon Haznos et Mathias ac una deserta; in tertia autem possessione, videlicet Long due sessiones iobagionales, in quibus Thomas Sanyag et Gregorius Bakonyak; in quarta quidem possessione, videlicet Ferenczvagasa tres deserte; in quinta quippe possessione, scilicet Geralth tres sessiones iobagionales, in quibus Clemens et Petrus Isthvan ac Stephanus Soltez; in sexta autem possessione, videlicet Mathevagasa unam sessionem iobagionales, in qua quidam Iohannes; in septima autem possessione, scilicet Nyres quinque sessiones iobagionales; in octava vero possessione, videlicet Petheczvagasa una sessio iobagionalis et due deserte; in nona quidem possessione, videlicet Lusan una sessio iobagionalis et due deserte ad presens forent et morarentur, si enim plures in singulis possessionibus et que in decima, videlicet Balygvagasa pro pretacta tertia parte earum cederent et cedende viderentur, eas suo modo sub tali connumeratione deputandas et recensendas cum singulis ipsarum utilitatibus et pertinendis quibuslibet demtis et exceptis solummodo portionibus possessionariis Simonis de Zeech possessionibus in eisdem habitis prefatis comiti Stephano iudici curie regie ac Andree et Ladislao de Bathor actoribus ipsorumque heredibus et posteritatibus universis iure ipsis ex continentia pretactarum litterarum adiudicatoriarum attinendas perpetuo possidendas statuisset contradictione Benedicti de Lypto et domine Potentiane sororis eiusdem et aliorum quorumlibet previa ratione non obstante. In cuius rei testimonium presentes litteras pendentis autentici sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Datum decimo die diei executionis prenotate, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto. 1 1476. jún. 29. 2 Aug. 14. 108 1477. június 5., Buda. Mátyás király Bátori István országbíró hűséges szolgálataira tekintettel neki meg testvéreinek, Andrásnak és Lászlónak adományozza Szerém megyei Karom és a Valkó megyei Racsa kastélyokat a hozzájuk tartozó uradalmakkal. Hártyán, a szöveg alatt rányomott pecsét nyomaival. DL 34 309. (NRA 597-34.) - Részleges, a birtokok és a kastélyok neveit nem tartalmazó kiadása: Teleki: Hunyadiak XII. 21-24. - H. R. Nos, Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod tametsi regie congruat maiestati et suscepti regiminis generale exposcat officium singulum quemque subditorum de se et regno suo bene meritorum gratiis, beneficiisque et munificentie sue bonis prosequi et gratiose amplecti, librata tamen laborum et meritorum quantitate illos regia liberalitas habundatioribus gratiarum prerogativis splendidioribusque titulis et muneribus conciliare et extollere debet, qui et sanguinis generositate clarent et rerum gestarum preclarorumque facinorum magnitudine se inter ceteros illustriores, clarioresque reddere studuerunt. Sane itaque consideratis integerrima fide, preclara fidelitate et variis servitiorum generibus fidelis nostri dilecti magnifici comitis Stephani de Bathor iudicis curie nostre, que ipse sa-