C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
102 Oklevelek et imposterum quandocumque in successu temporum premissis obligaminibus contravenirent ac in premissis non persisterent vel eisdem stare nollent aut premissa non observarent, contra ipsum reverendissimum dominum Dionisium archiepiscopum in facto succubitus duelli facti potentialis convincantur et sint convicti eo ipso, atque dicta duo milia et quingentos florenos auri prescriptus reverendissimus dominus Dionisius archiepiscopus coram vicario alme ecclesie Strigoniensis, cuius iudicio et iurisdictioni se submiserunt, pro tempore constituto solum una monitione premissa in talibus observari solita repetere valeat atque possit, si vero solutionem eorundem florenorum auri facere nollent, non curarent vel non possent, in quibus iidem Andreas, Stephanus et Ladislaus in suis ac dictorum fratrum et consanguineorum suorum personis omnibus exceptionibus doli, mali, vis, fraudis etc. [...] appellationibusque ad quemcumque et presertim sedem apostolicam et [...] premissa de facto stare vel de iure venire possent, excommunicare idem vicarius et denuntiari facere et ad omnes censuras et processus, qui de iure [incumbunt,] procedere contra ipsos valeat atque possit. Hoc specialiter interserto, quod si premissis omnibus et singulis coniunctim et divisim stare et in eisdem persistere nollent in parteque vel in toto contrafacerent vel premissa observare non possent, extunc mox periurii et fidefragii habeantur et convincantur ipso facto, ad que se in suis ac dictorum fratrum et consanguineorum suorum personis ultro, sponte et libere obligarunt coram nobis harum nostrarum testimonio litterarum. Datum die dominico proximo post festum Beatorum Thiburtii et Valeriani martirum, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto. 71 1464. április 19., Buda. Mátyás király előtt Dománhidai András Dománhidai László és Balázs birtokrészeit, amiket maga is zálogként bír, kétszáz aranyforintért továbbzálogosítja Bátori Andrásnak, Istvánnak és Lászlónak. Papíron, a szöveg alatt rányomott pecsét nyomával. DL 45 294. (Múz. törzsanyag, 1901-53.) - A hátoldalon az alábbi korabeli feljegyzések: De Domanhyda in filium fuisse Georgii. Domanhyda. Coram me Korothna. Lecta per eundem. Non solvit d. Más kézzel: Littera fassionalis Andree filiorum If. Hec docet Andreám. - H. R. Nos, Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croaţie etc. memorie commendamus, quod Andreas filius Georgii de Domanhyda personaliter coram nobis constitutus confessus est in hunc modum, quod ipse totales portiones possessionarias Ladislai et B Iasii filiorum Stephani de eadem Domanhyda in possessionibus Penyge, Ewkeritho et Domanhyda predicta in comitatu Zathmariensi existentibus habitas ac tertiam partem tributi in eadem possessione Domanhyda exigi soliti erga ipsum titulo pignoris habitas1 simul cum cunctis utilitatibus earundem2 et pertinendis quibuslibet ad easdem rite et legittime spectantibus et pertinere debentibus magnificis Andree, Stephano et Ladislao de Bathor pro ducentis florenis auri puri veri et iusti ponderis plene ad eisdem habitis et receptis similiter3 pignori obligasset, immo obligavit eisdem nostri in presentia tamdiu tenendas et possidendas, quousque ipse Andreas, de Domanhyda vel prefati Ladislaus et Blasius filii Stephani de eadem super prescriptis ducentis florenis auri redimere possent ab eis