Vay Miklós - Lévay József (bev.): Emléklapok vajai báró Vay Miklós életéből (Budapest, Fraklin, 1899)

A ZEMPLÉNI ALISPÁNSÁG ÉS BORSODI ADMINISZTRÁTORSÁG IDEJÉBŐL1827—1845

134 etiam Abaujvariensum motuum indolem compererit, ambobus Cottuum horum Supremis Comitibus com­municare, de resultato autem fatigiorum suorum Rela­tionem suara mihi quo celerius, Suae Majestati Sacram­mae substernendam exhibere adlaboraverit. Caeterum observandum adhuc ceuseo, juxta sparsum hic loci rumorem, motuum horum, quorum focus in Co­mitatuZempliniensi constitui videtur, praetextum, pro mero enim praetextuhabeo, illi absurdae, plebi stúdiósé instillatae brutali prorsusopinioni superstrui: quasi Nobilitas Polonis favens, plebi vero, velut Russis adhaerenti, infensa, et ob imminentem copiosi RussiciExercitus in Hungáriám adven­tum, praecocis vindictae studio acta, ad internetionem delen­dos contribuentes, fontes et puteos intoxicari procuravis­set; in nexu proin Literarum mearum ddo 29-ae Julii a. 1. N-ro ^ ad lltatem Vram dimissarum, Eandem provo­candam duxi: ut banc quoque rem peculiari sua atten­tione premat, inventores enim et divulgatores tam ab­surdae rei, in quantum ipsi non ex Classe rudis plebis essent, pro Conspiratoribus haberi debere, nullus am­bigo. Forte assidua in homines Graeci ritus Comitatus istius attentio, fiducialisque eorum percunctatio lumen aliquod rei adferre posset. Dum Illstati Vestrae negotium hocce, supremae prorsus indaginis, enixissime commen­darem ejusdemque relationem avide praestolarer, solita in reliquo cum aestimatione maneo Illustritatis Vestrae obligatmus Viennae 16-a Augusti 1831. Comes Áclám Reviczky s. k.

Next

/
Oldalképek
Tartalom