Éble Gábor: Az ecsedi uradalom és Nyíregyháza (Budapest, Hornyánszky, 1898)
FÜGGELÉK - IX.
I IX. 11. JÓZSEF NYÍREGYHÁZÁNAK VÁROSI JOGOKAT AD 1786. NOVEMBER 23. N OS Joseph us Secundus Dei Gratia Electus Romanorum Imperator Semper Augustus Germaniae; Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniac Rex Apostolicus ; Archi-Dux Austriae, Dux Burgundiáé et Lotharingiae : Magnus Dux Iletruriae, Magnus Princeps Transylvaniae, Dux Mediolani, Mantuae, Parmae, Comes Ilabspurgi, Flandriae, Tyrolis — Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod Nos cum ad humillimam, Fidelium Nostrororum Nobis sincere dilecti, Spectabiiis, ac Magnifici Comitis Antonii Károlyi de Nagy-Károly, Insignis Ordinis Militaris Regio-Theresiani Equitis, Comitatus Szathmariensis Supremi Comitis, Camerarii Nostri, et Actualis Intimi Consiliarii, Generalis Campi Mareschalli Locumtenentis, unius Legionis pedestris Ordinis Hungarici Colonelli, et per Regnum Nostrum Hungáriáé Dapiferorum Regalium Magistri, nec non Siiccessoruvi Comite Desoeffianorum, Majestati Nostrae factam Supplicationem, tum vero utilitatis, et commodi tarn possessionis suae Nyíregyháza Comitatui Szabolcsensi adjacentis incolis, quam etiam aliis circumvicinis locis procurandi causa id praefatis supplicantibus Comitatibus, eorundemque haeredibus ac posteris, et successoribus de Regia potestatis Nostrae plenitudine et gratia speciali dementer annucndum, et benigne concedcndum esse duximus: