Somogyi Múzeumok Közleményei 14. (2000)
Dátán Cecilia: A kaposvári Rippl-Rónai Múzeum céhes oklevelei
KAPOSVÁRI RIPPL-RÓNAI MÚZEUM CÉHES OKLEVELEI 507 Joannes Curzor mp Hátoldalon: Somogy Megyei Múzeumok Igazgatósága Újkori és Helytörténeti Osztálya 777. It. sz. TL/7, 7/1721 37x32 cm, papír, kézzel írott 5. Nos EMERICUS LANIO ALITER ATTYAI PRIMARIUS CEHAE LANIONUM, DECANUS Joannes Herler, пес non caeteri Magistri Artificy in Civitate Papensi constituti atque commorantes, Universis et singulis, praecipue vero Magistris Artificio Laniatorio addictis Salutem, et officiarum nostrorum promptitudinem; Significantes tenoré prasentium, qvod harum exhibitor Testimonialium strenuus Artificy nostri Juvenis Nobilis Paulus Dujmovich apud Circumspectum Franciscum Lanionem aliter GindI, uno anno pie honesté vixerit et operatus sit fideliter, sic uti probum et honestum Juvenem decet, neque possumus secus de ipso sentire aut dicere, Et maluissemus eum diutius inter nos vivere et inservire fidelitate sua; Sed qvoniam decrevit alys in Locis etiam Artificium exercere suum, et sic commodis suis consulere; Ideo Commendamus eum Dominationibus, ac rogamus, ut cum benevolo suscipiant animo, et in omnibus Licitis justis necessarys promoveant, ut possit juxta Dominationes et famulos ipsorum Artificium exercere suum; Nos pariter Vostris Dominationibus simili in negotio nostri animi promptitudinem offeremus, In cujus firmis et validus robur Testimonium nostrum Literale nostro Consveto Collegy Sigillo munire Volumus. Et Vestras Dominationes diu faelicissime vivere exoptamus. Datum(que) in Privilegiato Oppido Papa, inque Comitatu Vesprimien existente. Die 3. Mensis Marty Anno Millesimo Septingentesimo Vigesimo Secundo. Extradata per me Martinum Borsos Juratum Notarium Cehae mp Hátoldalon: Literae Testimonales pro Paulo Dujmovich Somogy Megyei Múzeumok Igazgatósága Újkori és Helytörténeti Osztálya 789. It. sz. TL/19, 8/1722 44x31 cm, dupla, papír, kézzel írott. 6. Nos Georgius Tuchinszki Honesti Collegii Lanionum Archi Magister necnon Georgius Stukovszki, Georgius Sziszei, Stephanus Fabian, Joannes Mihala, Paulus Sziszei, Michael Mihala, Adamus Stukovszki, Adamus Hetesi [?], et caeteri ejusdem Coetus in Oppido Vágh Uyhell Degentes Magistri, Universis et singulis cujuscunque status gradus, conditionis, aut praeeminentiae Hominibus, praesentes nostras visur', lectur', vei legi auditur' praesertim Coetum Lanion D(omi)nis Mag(ist)ris , et Confratribus Salutem in D(omi)no, et obsequior' n(ost)ror' Commendatione'. Notum facimus harum Nrar' Exhibitorem honestum Juvenem Joannem Niemorok, in praescripta Arte Nostra, apud supra nominatum Circumspectum Dominum Adamum Stukovszki, Magistrum et confratrem Nostrum, Annis tribus studuisse Artemque praedictam pro condigno d[im?]icisse, intereaque temporis, velut honestum decet Tyronem, tam erga memoratum Dominum Magistrum suum, quam et reliquos Dominos Magistros, пес non Comilitiones suos honesté gessisse, tandemque (prae)actis, per eundem praeagendis, pro consvetudine Coetus Nostri Honeste dimissum [?]: Proinde rogantes Universos (prae)attacti Coetus Lanionum Dominos Magistros; in quor' (prae)sentiam victu [?] Juvenem Joannem Nemorok (prae)venire contigerit, eundem n' solum honeste excipere, verum si Levim ibidem, eidem sibi figere placuerit, in Medium sui recipére non didionent[?]: Benevolentiam earund(em), nos quoque pari obsequior' génère (prae)mereri[?] non sumus (prae)termissuri. In Evidentius robur, fidemque Majorem (Prae)sentes nostras eidem Sigillo Coetus Nostri corroboratas extradedimus Litteras Testimoniales In Oppido Vágh Uyhell die 26 Mensis February Anno 1724 Hátoldalon: Somogy Megyei Múzeumok Igazgatósága Újkori és Helytörténeti Osztálya 778. lt. sz. TL/8, 1/1724 33x31 cm, dupla, papír, kézzel írott. Nos Franciscus Lanio Aliter GindI Primarius Cehae Lanionum, Decanus Mathias Vigyázó, пес non caeteri Magistri Artificy Laniatory in Civitate Papensi constituti atque Commorantes, Universis et singulis.praecipue vero Magistris Artificio Laniatorio addictis salutem, ei officiorum nostrorum promptitudinem. Significantes tenoré praesentium, qvod harum exhibitor Testimonialum Strenuus Artificy nostri Juvenis Paulus Dujmovith aput Ceham nostram uno anno pie honeste vixerit et operatus sit fideliter, sicuti probum et Honestum Juvenem decet, neque possumus secus de ipso Sentire aut dicere; Et maluissemus eum diutius inter nos vivere, et inservire fidelitate sua; sed qvoniam decrevit aliis etiam in Locis Artificium exercere suum, et sic commodis suis consulere; Ideo Commendamus eum Dominationibus, ac rogamus, ut benevolo suscipiant animo, et in omnibus licitis justis necessarys promoveant, ut possit juxta Dominationes et famulos Artificium exercere suum; Nos pariter Vestris Dominationibus simili in negotio, nostri Animi promptitudinem offeremus. In cujus firmius et Validus robus Testimonium Literale, nostro Consveto Collegy Sigillo munire volumus. Datumin Privilegiato Oppido Papa, inque Comitatu Vesprimiensi existente, Die 21. Mensis Marty Anno Millesimo Septingentesimo Vigesimo Quarto. 7.