Waldstein, Francis – Kitabiel, Paul: DESCRIPTIONES ET ICONES PLANTARUM RARARIORUM HUNGARIAE VOL. 2. (1802)

XXVIII gariae Sclavoniseque limitibus usque ad altiores Capelae propagines operiunt, iisdeni Quere us fpeciebus conftantia , quae in Hungaria occurrunt: Robore nempe, pe­dunculata, Cerre, etalia, quae foliis oblongis, utrinque tomentofo-canis, glan­dibus ovalibus , íubpedunculatis nofcitur, quamque etiam in Gallia reperiri et pu­bescentem nominari intelleximus. Cerrem tarnen hic rarius. Pedunculata nec mon­tes minores , nec ipfas paludes, velut ad Dravum atque in fylva Draganichenfi ob­fervare eft, refugit, locis humidis in ingentem molem excrescens. In frigidioribus provinciis Korbavia et Licca, in quibus caeterum Quercus nuspiam reperitur, quer­ceta occurrere , mirum videri poífet; fed Korbavienfe a celebratiílimo BELLIDUCE LOUDON , a quo hucdum nomen gerit, plantatum eíTe, adhuc neminerunt incolae; et Liccana duo , quorum alterum ad Jáfzikovácz, alterum ad Putak vifitur> fimilem originem habere, non infundata opinio eft. d) Arbores caeterae > quae fylvaticis aut rariores intermiscentur aut fparfae occurrunt, funt eaedem, quae in Hungaria reliqua. Sunt tarnen praeter duas Pinus fpecies, fupra nominatas, arbores quaedam et frutices in Hungaria occurrentes, quos in Croatia nondum obíervavimus. Sed viciííim in hac non paucae lignofarum ftirpium fpecies reperiuntur, in illa necdum vifae : Scilicet Phillyrea média et latifolia, Olea europaea , Laurus nobilis , Myrtus communis , Punica Granatum , Clematis viticel­la, Vitex Agnus calius , Spartium junceum, Quercus Hex , Juniperus Oxycedrus, Piítacia Terebinthus et Lentiscus, Smilax afpera, Ofyris alba, Atriplex portulacoides, Oftrya carpinifolia ; Acer monspeíTulanum; et altéra fpecies, quam Croatae Czerljeni Jávor, i. e. Acer rubrum nominant, et cortice juniore petiolisque rubentibus, foliis la­tioribus atque obtufis, nec non ligno fragili diftinguunt; praeterea Lonicera alpigena, Rhamnus alpinus et pumilus , Daphne alpina , Arbutus alpina , Mespilus Chamae­mespilus , Spiraea cana (foliis ovatis, acutis > utrinque canis , nofcenda fpecies), Rofa rubrifolia , Clematis Flammula. e) Ita quidem et plantarum vulgarium in ruderatis, cultis , pratis et pafcuis crefcentium in utroque regno eadem prope eít ratio; fed arenofa , falfa et paludofa loca incolentium ftirpium non paucae deficiunt in Croatia , et pafcua prataque hujus, potifiimum inter Savum atque Colapim, quod non obtinet. in Hungaria , depravat copiofifTimus Juncus effufus et conglomeratus; arva autem ibidem R anun­culus bulbofus, acris et reptans , alibi Rumex Acetofella, tanta in copia obfident, ut ibi tota flavescant, hic tota fuícefcant. Inter Colapim et Capelam prata et pascua, ipfosque agros infeftat enormis quantitas Pteridis aquilinae, quae cuin immixta Erica vulgäri, fterilitatis tefte, magnam quoque planitiei Liccanae partém denfe contegit, utraque invifa colonis et rarior in Hungaria. f) ALP1NAE ac SUBALPINAE ftirpes in alpibtis croaticis nec tain nume­rofae nec tani frequentes funt quam in hungaricis; quas reperimus, fequentes funt: Crocus vernus (floribus albis, qui in Hungaria caerulei funt), Agroftis alpina, Poa alpina, Feftuca pumila , fpadicea et Varia, Valeriana tripteris et montana, Globu­laria nudicaulis, Scabiofa graminifolia, Epimedium alpinum , Alchemilla alpina , Androface villofa, Primula viscofa, Soldanella alpina, Campanula thyrfoidea, Loni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom