Waldstein, Francis – Kitabiel, Paul: DESCRIPTIONES ET ICONES PLANTARUM RARARIORUM HUNGARIAE VOL. 2. (1802)
217 i COHOLLA rotata, tubo breviffímo, limbo 5-fido (laciniis duabus fupremis minimis, infima maxima), extus fubvillofa rubro - ferruginea, intus nuda flavo-ferruginea, verfus tubum violaceo-rubro maculata. STAMINA furfum inclinata, omnia sequalia: fi la menta bafi nuda, crocea, inde pilis apice craífioribus violaceis barbata, bina inferiora verfus antheram nuda, reliqua ibidem albo-barbata; an th er se reniformes, obfcure violaceae, polline croceo fcetae. GERMEN ovatum, acutum, tomentofum. Stylus deflexus, bafi tenuior, fubvillofus, pallidus, fuperiore parte violaceus. Stigma virens. CAPSULA ovata, acuta, demum calva, bilocularis, bivalvis: valvulis in diffepimentum inflexis. Se mi na parva, angulata, fusca. Habitat in arvis 8z campis arenofis Comitatus Peíthienfis verfus Akasztó, őr in declivitate montis Vaczieníis Nagy-Szál fupra vineas. Floret a medio Maji. A. V. ferrugineo, ad quod fpectata ítatura, florum colore, aliisque notis in definitione, atque in defcriptione per Millerum dict. n. 10, indicatis proxime accedit, differt: radice bienni; foliis radicalibus ovatis; .florescentia multo maturiore, őr fine dubio etiam aliis notis, quas ob mancam defcriptionem Millerianam őr defectum occafionis comparationem plantarum inftituendi adducere haud poífumus. Tab. 198^ POTERIUM POLYGAMUM. Poterium inerme caule angulato; foliis nudis, glaucis; floribus inferioribus hermaphroditis; calycibus diphyllis. RADIX biennis, fpithama raro longior, calamum craffitie aequans, fuperiore parte fimplex, inferiore ramofa, fusca. CAULIS folitarius, erectus, 2-4-pedalis, flexuofus, angulatus, nudus, laevis, in íterili folo fubfimplex, tantum pedunculos verfus apicem proferens, in vegetiore planta fere inde a bafi ramofus: ramis ferius quam pedunculis emergentibus, axillaribus , erectis, itidem angulatis. FÓLIA cum impari pinnata, nuda, glaucescentia: radicalia őr caulina inferiora plusquam fpithamaea, 10-12 juga: foliolis fubrotundo-cordatis, obtufis aut cum dente intermedio emarginatis, fubreflexis, inferioribus alternis, minoribus; fuperiorafuccesfive minora, 8-6-juga, ad pedunculos 3-2-juga, ac demum fuprema fimplicia, in bracteas ciliatas concavas membranaceas deficientia: foliolis fuboppofitis, oblongo-cordatis aut ovatis, bafi plerumque inaequalibus, acutis, extimo bafi adtenuato integerrimo, omnibus incifo-ferratis. Petioli obtufe triangulares, fupra canaliculati; inferiores bafi aphylli, faepe tamen latere altero auriculati, auricula hinc incifo - dentata; fuperiores toti usque ad bafim foliolis obfeífi, bafi binis ítipulis margine interiore integerrimis, exteriőre incifo-ferratis, falcatis inítructi. Iii