Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK xxi ad docendos Alumnos, sed etiam Convictores pari modo obstric­tos habebunt Magistros. i §. 11-mus. Examina semestria constituta pro Universis Litterariis Insti­tutis lege peragentur relationesque super Cujusvis et Alumni et Convictoris in probitate ac re Litteraria progressu praescripta forma, ac tempore Superiori etiam Regio per Districtum Buden­­sem Directori exhibebuntur; et cum in Regio hoc Collegio Alumni et Convictores praelectiones Scholasticas suis in Aedibus exci­piant, harum Ordinem, qui caeteroquin Benigno Systemati Lit­terario plene conformandus erit, ita Constitui opportebit, ut pro Condiscendis reliquis etiam praescriptis ingenuis artibus, ac dis­ciplinis sufficiens Tempus suppetat. §• 12. Invecta in Cuncta Litteraria Instituta ex Regis Decreto pub­lica Religionis, ac regulatae pietatis Exercitia in Sacello Collegii rite peragent; Constituto igitur devotionis Ordini semel omni­mode accomodent, de illis vero, quae Ultra haec peragenda prae­scribuntur suo Loco speciatim dicetur. §. 13-us. Quod vero modum et formam regendi hujus Collegii con­cernit: praeerit illi Rector in Conformitate primitivi instituti Fundationalis Sacerdos de Scholis Piis deinceps per Eppatus Vacziensis Administratorem mutua Superioris Regii per tractum illum Directoris Consensione atque audito praevie etiam Provin­ciali ordinis Suae Majestati ad Casum Vacantis illius muneris proponendus; reliqua Individua tam pro Cura Domesticae Dis­ciplinae, quam et Cursu Litterario requisita constituentur per eundem Patrem ejusdem Religiosi ordinis Provincialem habito praevie Superioris Regii Directoris Consensu; eoque semper In­tellecto, quod ad mentem Instituti Fundicionalis, si hic aut ille Professor peculiaribus ex Causis seligendus, aut mutandus Al­tion Judicio Censeretur, antelatus Pater Provincialis effectum hujusce Altioris Inviationis procurare tenebitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom