Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK IX ut nempe tam quod modum docendi, quam et ipsam educationem intertentionemque Juventutis eadem plone Norma, et Methodus, quae in hujate Collegio Nostro Theresiano, ac in ipsa Universitate Viennensi tenetur, in hoc quoque Vacziensi Collegio inalterabiliter observetur. Ultra praemissa tamen etiam circa peragenda Sacra, Preces, et alias devotiones, idem, qui in praefato hujate Collegio Nostro Theresiano praescriptus, et jam huic quoque noviter fundato Collegio Vacziensi communicatus habetur, ordo observandus erit. Praeterea volumus: ut ad Calcem benignarum harum Nostrarum Patentalium adnotati dies Confessionum peragendarum aeque exacte, et inomisse observentur. Ad haec, in perpetuam Rei Memoriam: omni die in Matutinis mensalibus ac Vespertinis precibus per certas verborum expressiones mentio'Fundatricis facienda; praeterea autem non tantum per Alumnos Nostros, verum etiam per Convictores omnes ejusdem Speciei et formae Amictus, qui nimirum ex coelestis caerulei coloris panno, ac inde conficiendis faemoralibus Hungaricis, interula Germanica, superiore veste, vulgo Fraque nominata, cum parvis nigris paramentis, vulgo Aufschlag dictis constabit, gestandus erit. Praeterea in perennem rei memoriam pro singulo praeattactorum Viginti Alumnorum, unum ex argento confectum, ac deauratum, Regioque Nomine Nostro decoratum signum, seu Numisma praeparari fecimus clementer admittentes: ut idem quivis dictorum Alumnorum nigrae ligulae appensum in pectore gestare possit. Si autem quis Alumnorum e Fundatione exiverit, tunc idem signum seu Numisma ab eo recipiendum, et qui in locum ejus successerit, Eidem consignandum erit. Et quia Undecimo: Juxta superius attactum paragraphum octavum, totius Anni obtingentia in summa sex mille Florenorum ipsis Sacerdotibus Piarum Scholarum assignabitur; hinc Iidem in procurandis rebus omnibus, quae ad usum et necessitatem Fundationis huius quaqua ratione requirentur, omnem curam, et Sollicitudinem adhibere, subsequenter ipsis Alumnis de jentaculo, victu, amictu, albis vestibus, aliisque requisitis iuxta subjunctum in calce syllabum rerum omnium, quas Collegii Rector pro quinquaginta Florenis annue singulis procurandis in se suscepit, sufficienter providere, de praespecificato autem hoc Fundatione quanto (cum tota rei oeconomicae pertractatio Ipsis concedatur) omni anno quantum videlicet in victum, et amictum erogatum sit? generice