Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
XLIV MELLÉKLETEK rem commissa, aut probata sunt, omni trimestri rite exolvat, ne debita per neglectum accumulentur, nec tamen quidquam emat, de cujus pretio non statim conventum esset. §. 14-us. Rerum Utensilium, Vasorum ad Cellam Vinariam aut Culinam, reliquamque Domus providentiam ac Suppellectilium tam in Cameradis quam privatis Cubiculis existentium, verbo omnium, quae proprio Jure ad Collegium pertinent. Syllabus seu Inventarium Rectori Collegii principio aditi Officii tradetur, cujus conficiendum — Exemplar unum Provisor etiam habeat. §. 15-us. Erit autem illius partium cum Vice-Rectore omni Trimestri res in Syllabo comprehensas perlustrare, ac Scrutari num non aliquid eorum refici, sarcirique opporteat ne ex Mora Inpensae accrescant. Quae Culpa Familiae ac Servorum Sive deperdita sunt aut pessumiverunt, ni sponte sua datum resarciant, damnum ex Stipendio facta tamen Rectori Insinuatione, subducat. Quid quid abinde ejusmodi rerum emptum, procuratumque fuerit, Syllabo statim inscribatur et cum instituta fuerit Lustratio, haec ipsa visitantibus exhibeantur. §. 16-us. Singulo Trimestri Tabellam seu Extractum Accepti et expensi consumpti conficiat. Rectori Collegii porrigendum, quem postquam accurate disquisiverit Nominis sui Inscriptione signatum sibi Praepositis exhibebit, quo ita, quae benigno Systemati magis accomodanda viderentur, tempori monere et ordinare valeat. Confecto vero Anno generales Rationes Instrumentorum Authenticorum fide Communitas ac per eos, quibus supremae Inspectionis Regia Cura delata est, exanimandas, censendasque exhibebit. Inde Consilio Regio Locumtenentiali submittendas, nec prius immunis atque absolutus pronunciari poterit, quam accepta Consili Locumttlis Regii Sententia talis declaret.