Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XLII MELLÉKLETEK §. 4-US. Pecunias Usui Collegii Designatas de tempore in tempus ex Aerario Camerali Hungarico Anticipate Solvendas erga Quietan­­tiam Rectoris Collegii Provisor levabit, quas domum allatas cum Vice Rectore simul numerandas in Arcam Collegii reponet. Arca duplici sera, eaque differenti munita, et nonnisi duabus Clavibus reserenda sit opertet, quarum unam Vice-Rector, alte­ram Provisor Collegii habeat, neque uni absque altero ad illam accessus esto. §. 5-us. Rationes de accepto, et expenso Provisor reddet, ut vero constet non temere et ex arbitrio factos Sumptus Scripto datum de errogando, vel exolvendo Rectoris Commissioni fidem illis ad­­nectet, praeterea Quietantiis Pecunias levantium factae Exolutio­­nis Veritatem probabit. §. 6-us. Et quia recta providentia Instituti hujus quotidianos exposcit Sumptus necesse est, ut Provisor certam Pecuniae Summam in Potestate sua habeat, pro inde ex Arca Collegii admensa rebus Summa ei detur, et ne Pecuniarum administratio in perturbatio­nem veniat, duos esse oportet Codices; unus in Arca, alter apud Provisorem Collegii Conservandus. Hinc Vice-Rector, cum Pe­cunia ex Arca Provisori dabitur, datam, alteri Provisor acceptam Sua manu inscribet Summam. §. 7-us. Et cum Dispensatoris Partium sit, de Rebus pro Culina aut quotidianis domesticis necessitatibus providere, ideo Provisor Domus pro his aliquam Pecuniae Summam erga Quietantiam numerabit. Ut autem de veritate factae per Dispensatorem Erogationis constare possit Singulo Vespere Vice-Rector cum illo Rationes ineat. Is enim Vi Officii Sui cumprimis Scire potest, an, quae ad Collegii Nomen in eam diem per Dispensatorem in expensum inducuntur, re ipsa empta ac in illius usus conversa sint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom