Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XL MELLÉKLETEK §. 5-us. Studiis Domesticis, aut Exercitationibus praestitutum Tempus rite observari faciant, nec quemquam ab illis dispensens cum Li­teris Operam navant Cellulae pateant, ut a Praefecto observari possint. Crebra, atque adcomodata cuilibet Oratione ad faciendum noviter opus Saepius Juvenes admoneant, quive nobili animo co­gnati esse putantur, Gloriae igniculos excitare Studeant. In Ratione Studiorum nihil immutare ausint, Sed juxta publi­carum Scholarum Sistema illos domi erudiant de Praesidibus Literarum, ac Professoribus bene, ac honorifice coram Alumnis, et Convictoribus loquantur, quantumque illorum operae ac Labo­ribus debeant ex occasione declarent, multum enim ad Praefec­tum Discipulorum confert bona de Magistirs Opinio. Suppellectilia Scholastica omnes provisi sint, et si forte in Curandis, Componendisque rebus suis incurii, aut negligentes fo­rent, remedium ponatur. §. 6-us. Doceant etiam illos modum ac rationes Civilis Vitae ita suas moderari Actiones regere affectus, ut neminem laedant, mutuis in vicem colant Officiis, et quamvis Amicitia, ut inter Contuber­­niales vigeat, optandum, at nimia familiaritas vel ideo impedienda cum Contemptio, et despicientia illi Succedat. §. 7-us. Ad Alias Cameradas suos transire ne sinant, sed neque alie­nos admittant, imo sine ductore adventantes continuo reverti jubeant. §. 8-us. Valetudinis quam maximam habeant Curam, hinc, si vel le­vem Sanitatis Commutationem animadverterent, Rectori illico Significent, ut priusquam ingravescat malum, praeverti possit. §. 9-us. Officia Servorum Cameradae addictorum Praefecti designa­bunt et ne perturbatio, aut inter Juvenes aliqua idcirco oriatur, Animorum dissensio quo Ordine ac Successione cuilibet minis­trare debeant, constituent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom