Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XXX MELLÉKLETEK Deum publico Exercitio et aequo semet accomodare, proinde tum Missae sacrificio in domestico Collegii Sacello peragendo, quam et Exhortationibus, et Catechesi intervenire teneantur, adeoque hac in parte Satis illis consultum foret, ut tamen in sanctissimae Religionis Praeceptionibus adhuc amplius perfician­tur designando per Rectorem Collegii in Singulam Septimanam Uno Die per Praefectum Spiritus in Rudimentis fidei, ac vera Pietatis Officiis instruantur. §, 37-us. Et quia Regii hujus Collegii Juventus non ejusdem esset aetatis, unde etiam res ad Doctrinam Christianam pertinentes percipiendi non eadem polleret Potestate, hinc per Classes divisa a Praefecto spiritus in rebus ad Religionen pertinentibus dome­­stca Exercitatione erudiatur; Confessiones statis Temporibus pe­ragendas a Volentibus in Capella domestica excipere poterit, caeterum designato Confessioni tempore, facta praevie iis, qui in Collegio Confessiones excipiant Significatione, ad idem domesti­cum Sacellum per Praefectos deducantur; Ut vero omnis evitetur perturbatio, qui conveniet pro hoc exercitio magis, Rector Colle­gii ex placito ordinem instituet. §. 38. Confessarium eligendi libertas Juvenibus salva maneat, nec tamen extra domesticum Collegii Sacellum confiteri permittantur ne sub hoc Colone per Urbem discurrendi facultatem nanciscantur Cum Sacram Synaxim accesserint in proxima, qui illos ob­servent, adsint designati per Rectorem Collegii Censores. §. 39. Ad peragendam rite et devote Confessionem Regii hujus Collegii Alumni et Convictores a Prafectis praeparentur quidem, Attamen ut Animi illorum verae Pietatis ardore magis inflamen­­tur, in Communi Sala dato Campanae Signo convenient, atque adhortationem non quidem longam, sed piae, quam peragendam susceperunt, Functioni adcomodatam excipient, quae praecibus expiandae Conscientiae propriis Claudetur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom