Granarium. Varga Gyula válogatott tanulmányai ( A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 57. Debrecen, 2004)
Varga Gyula válogatott tanulmányai - Bocskai István Kismarjának adott privilégiumlevelének néhány tanulsága
Ez az állapot azután - több, kevesebb módosulással - 1848-ig megmaradt, sőt bizonyos elemeit (vásártartás, közös legelő stb.) a falu később is, egészen az 1950es évekig élvezhette. Privilegium Oppidi Kis Maria Nos Stephanus Dei gratia Hungáriáé Transsylvaniaeque Princeps et Siculorum Comes etc. Memoriae Commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit uniuersis, quod cum omnes Christianae Reipublicae ac etiam Regni huius nostri legittimi quondam Principes, praedecessores scilicet nostri felicis reminiscentiae, tot terris, tot populis, tot denique potentissimis et ferocissimis nationibus atque imperiis fuerant praepositi, inde ab initio omnes suas curas, cogitationes, labores, conatus, studia et consilia eo direxerint et contulerint, quibus módis, viis, rationibus et artibus praeclararum et maximarum quarumcunque virtutum et in omni aevo memorandarum actionum exercitio sese nomenque suum aeternae memoriae immortalitatique consecrare possint. Non indecorum neque inutile in Principibus viris consuimus esse, si maiorum suorum vei in durissimo belligerationis usu, necessitate sic ferente, vei verő pacificationis beatificaeque concordiae et tranquilitatis exoptandae studio vei munificentia et liberalitate vei aedifícatione, siue verő in amplificandis urbibus subditorumque commodis, seu denique gratitudine erga Pátriám nataleque solum aliarumque quarumlibet virtuosarum operationum imitatura sunt exempla, imo pulchrum, laudabile et quam commodissimum censuimus esse. Si itaque in humiliori sorté nostra erga omnes de nobis benemeritas personas semper gratissime voluimus exferiri, quanto magis in hoc dignitatis nostrae gradu, ad quem non ita pridem singulari Dei potentissimi iustu ac beneficio, communi dominorum Regnicolarum suffragio sumus euecti, eius loci et illius Patriae nostrae charissimae, propinquioriter Kis Maria vulgo nuncupatae, in Comitatu Byhariensi existenti habitae, unde priores, ataui. aui, progenitoresque nostri originem suam trahendo, dici et denominari, ac post reditum in Coelestem sédem, illic quoque sua corpora inhuman, sepelliri molliterque quiescere, monumenta et sepulchra erigi maluerunt, immemores decet esse? Non: quin imo volentes eandem possessionem nostram Kis Maria ex potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali a' numero reliquarum Regni nostra Hungáriáé possessionum sequestrare et separare, in Oppidum creandum, nominiandum et praeficiendum duximus, sicut sequestramus, segregamus et separamus, reamus, nominamus et praficimus, volentes et decernentes, ut a' modo deinceps idem, consequenterque Cives, Communitas et tota Respublica: si qui pro tempore fuerint, omnibus et singulis Ulis libertatibus, consuetudinibus, gratiis, Priuilegiis, indultis, immunitatitbus, quibus alia Oppida in hoc Regno nostro Hungáriáé quomodocunque de iure et antiqua consuetudine usa et gauisa fuissent, perpetuo uti possint et guadere valeant. Pro ampliore vero erga praefatos Oppidi nostri Kis Maria uniuersos incolas et inhabitatores munificentiae nostrae declaratione has infrascriptas libertatum praerogativas ipsis gratiose annuimus et concedimus. Primum, quod quilibet dictorum Ciuium et inhabitatorum antefati Oppidi nostri Kis Maria, bonae scilicet honestaeque famae et conditionis homines qui fuerint, in quauis testimoniali fassione et attestatione loco duorom (plebeae quidem conditionis hominum) fidedignorum testimonio adhibeatur. 496