Varga Gyula: Egy falu az országban (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 33. Debrecen, 1978)
V .Függelék - Kismarja város kiváltságlevele
bus, ubiuis in hoc Regno nostro Hungariae et Transsyluaniae constitutis et commorantibus, modernis scilicet et futuris quoque pro tempore constituendis, praesentium notitiam habituris harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus Vos quoque a' modo in posterum annotatum Oppidum nostrum Kis Maria pro libero et a' nobis creato et denominato Oppido, tamquam unum ex Regni nostri Hungariae et Transsyluaniae Oppidis (debeatis) habere et reputare. Incolas autem et Inhabitatores ipsius singulos bonae tamen, uti praemissum est, honestaeque conditionis homines semper pro duobus testibus admktere et recipere sigillumque eorum a' nobis concessum acceptare et approbare, neque eosdem seruitoresque ipsorum ad quorumuis instantiam in vestris terris, tenutis, deminiis et Officiolatibus in personis, rebus, mercibus et bonis quibusuis pro excessibus, delictis et debitis quorumlibet ac aliorum quorumcunque negotiorum, ale deliratione praeuia, nisi illud Capitctum fuerit, detinere, ar(r)estareque quin contra ipsos coram suo Judice competente omnes actiones tendere et agitare debeatis et teneamini, vel vero eosdem contra indultum nostrum reducere ac ad priore residentiae loca, nisi iure Regni obseruato, trahere. Item ad aliquam Censuum et Contributionum nostrarum tam ordinariarum quam extra ordinariarum subsidiique et lucri Camerae nostrae solutionem, seruitiorumque quorumlibet plebeorum et Ciuilium, Victualiumque et Commentarium Castrensium et Exercitualium cxhibitionem, Decimarum, Nonarum, Capetiarumque et tributorum, thelonii pensionem cogere et compellere, aut in ipsos cum Exercitu, vexillo condescendere, inque praedictas ipsorum syluas porcos vestrorum immittere minime praesumatis, sed eosdem ab his omnibus oneribus modo praemisso liber(t)atos et exemptos, et in illis omnibus et singulis praerogatiuis contra quosuis violentos impetitores tueri, protegere et defendere modis omnibus sitis astricti. Vos vero uniuersos et singulos Mercatorcs, Instkores atque alios forenses et viatores, homines quorumlibet locorum vigore praesentium assecuramus, certificamus et affidamus, quatenus ad praedicta fora annualia et hebdomadalia in praescripto Oppido nostro Kis Maria modo praemisso perpetue celebranda commissa et concessa, cum omnibus mercimoniis, rebus et bonis vestris libere, secure et sine omni pauore veniatis, properetis et accedatis, praedictisque negotiationibus vestris inibi peractis propria, quo malueritis, loca recedatis, saluis semper rebus et personis vestris sub nostra protectione et tutela speciali permanendo (vagy: permanentes). Et haec volumus per fora et alia loca publica, ubi necesse fuerit, proclamare facere. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. In cuius rei memoriam firmkatemque perpetuam praesentes litteras nostras, pendentis et authentici sigilli nostri munimine roborates memoratis uniuersis incolis et inhabitatoribus praefati Oppidi nostri Kis Maria ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus uniuersis in perpetuum clementer dandas duximus et condedendas. Datum in Hbera Ciuitate nostra Cassouiensi, die vigesima secunda mensis Septembris, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo SextoKismarja mezovdros kivdltsdglevele Mi, Istvan, Isten kegyelmebol Magyarorszag es Erdely fejedelme, a szekelyek ispanja, stb. Jelen leveliink rendjen emlekezetul adjuk mindazoknak, akiket illet, hirdetve (significantes), hogy amint a keresztyen allamnak s a mi