Varga Gyula: Egy falu az országban (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 33. Debrecen, 1978)
V .Függelék - Kismarja város kiváltságlevele
î. sz. melléklet Privi/egium OppidiKis Maria Nos Stephanus Dei gratia Hungariae Transsyilvaniaeque Princeps et Siculorum Comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit uniuersis, quod cum omnes Christianae Reipublicae ac etiam Regni huius nostri legittimi quondam Principes, praedecessores scilicet nostri felicis reminiscentiae, tot terris, tot populis, tot denique potentissimis et ferocissimis nationibus atque imperiis fuerant praepositi, inde ab initio omnes suas curas, cogitationes, labores, conatus, studia et direxerint et contulerint, quibus modis, viis, rationibus et artibus praeclararum et maximarum quarumcunque virtutum et in omni aevo memorandarum actionum exercitio sese nomenque suum aeternae memoriae immortalitatique consecrare possint. Non indecorum neque inutile in Principibus viris censuimus esse, si maiorum suorum vel in durissimo belligerationis usu, necessitate sic ferente, vel vero pacificationis beatificaeque concordiae et tranquilitatis exoptandae studio vel munificentia et liberalitate vel aedificatione, siue vero in amplificandis urbibus subditorumque commodis, seu denique gratitudine erga Patriam nataleque solum aliarumque quarumlibet virtuosarum operationum imitatura sunt exempla, imo pulchrum, laudabile et quam commodissimum censuimus esse. Si itaque in humiliori sorte nostra erga omnes de nobis benemeritas personas semper gratissime voluimus exferiri, quanto magis in hoc dignitatis nostrae gradu, ad quem non ita pridem singulari Dei potentissimi iustu ac beneficio, communi dominorum Regnicolarum suffragio sumus euecti, eius loci et illius Patriae nostrae charissimae, propinquioriter Kis Maria vulgo nuncupatae, in Comitatu Byhariensi existenti habitae, unde priores, ataui, aui, progenitoresque nostri originem suam trahendo, dici et denominari, ac post reditum in Coelestem sedem, illic, quoque sua corpora inhumari, sepelliri molliterque quiescere, monumenta et sepulchra erigi maluerunt, immemores decet esse? Non: quin imo volentes eandem possessionen nostram Kis Maria ex potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali a' numero reliquarum Regni nostri Hungariae possessionum sequestrare et separare, in Oppidum creandum, nominandum et praeficiendum duximus, sicut sequestramus, segregamus et separamus, creamus, nominamus et praeficimus, volentes et decernentes, ut a' modo deinceps idem, consequenterque Cives, Communitas et tota Respublica: si qui pro tempore fuerint, omnibus et singulis illis libertatibus, consuetudinibus, gratiis, Priuilegiis, indultis, immunitatibus, quibus alia Oppida in hoc Regno nostro Hungariae quomodocunque de iure et antiqua consuetudine usa et gauisa fuissent, perpetuo uti possint et gaudere valeant. Pro ampliore vero erga praefatos Oppidi nostri Kis Maria uniuersos incolas et inhabitatores munificentiae nostrae declaratione has infrascriptas libertatum praerogatiuas ipsis gratiose annuimus et concedimus. Primum, quod quilibet dictorum Ciuium et inhabitatorum antefati Oppidi nostri Kis Maria, bonae scilicet honestaeque famae et conditionis homines qui