Dankó Imre szerk.: A hajdúk a magyar történelemben II. (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 19. Debrecen, 1972)

Benda Kálmán – Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharcról

animas et uxores filiosque nostros et patriam perdere, turcicaeque tyrannidi submittere videbatur: nobis communi consilio necessario nos plus obligatos esse Deo et regi nostro, ut hanc suam malam voluntatem mature manifesta­remus. Scripsit et manifestavit diversis vicibus Betlen Gabor 12 mentem et volun­tatem suam, quarum litterarum quaedam amissae illum in maximam suspicio­nem manifestae proditionis adduxerunt. Itaque significans haec omnia Boch­kaio, admonebat eum, ut cautius in mittendis litteris ageret. Quod etiam Boch­kaio maximum scrupulum injecit, accidit etiam illo ipso tempore, quod comes Dampier volens aggredi Temesvarium, profligaverat Turcarum exercitum, ubi etiam Betlenus Gabor amissis propriis vestimentis, vix nudus evaserat; qui una litterarum copia proxime ad Bochkaium scriptarum ab hajdone quodam inventa fuit, hoc idem Bochkaium acrius commonebat, quod postea Betlen Gabor anim­advertens, Bochkaio citissime significavit. Eodem fere tempore supervenerunt litterae domini generalis, 13 in quibus vocavit dominum Bochkaium una cum aliis illarum partium magnatibus ad castra in Rakamaz, ut cum illis necessaria regni consultaret; sicuti et quidem tum comparuere dominus Batori per lega­tum suum, Stephanus Chaky, Sigismundus Racocy, Paulus Melith, Ladislaus Pete, et Michael Catay, 14 cum quibus etiam Bochkaio litterae redditae sunt amici sui cujusdam ex castris datae, in quibus ei significabat, quod nisi veniret, generalis eum invitum duceret (quae res nunquam cuique in mentem venerat); et hoc erat supplementum introductionis in desperationem, firmaque penes ip­sum opinio universam suam proditionem manifestam esse. Itaque nos omnes et alios quosdam in Soliomkeo, 1 ' 1 ubi tunc erat, ad se vocans, aperuit nobis mentem suam, ut superinde nostram cognosceret voluntatem. Nos proponentes ei cle­mentiam et benignitatem inclytae domus Austriacae etiam pravissime deliquen­tibus cum resipiscant, et gratiam petant, illum vero adhuc nihil tale effective perpetrasse,- nullam provinciam vel locum in damnum aut periculum induxisse: nullis expensis occasionem dedisse; ut se quam citissime ad Suam Majestatem conferret, ibique'prostratus deprecaretur, nihil aliud certe, quam meram gra­tiam acquisiturum. Quod si secus faceret, tanto magis errori errorem superad­diturum, seipsum, amicos, uxorem et illos omnes suos servitores et fideles in praestantissimum periculum conjecturum. Ipse vero desperans totaliter resolvebat se alteram velle suscipere protec­tionem; expectansque singulis horis subsidium a Giula,"' volebat illis in manus 12 A kesobbi erdelyi fejedelem, ekkor a csaszari uralom elol a tdrok foldre menekiilt buj­dosok vezere. 13 Barbiano itt emlitett levelet Bocskai szeptember 28-an kapta kezhez. (Ld. Bocskainak a generalishoz irt mentegetozo levelet, hogy koszvenye miatt nem tud Rakamazra men­ni, Solyomko, 1604. oktober 4.: Hadtortenelmi Kozlemenyck, 1956. 2. sz. 308-310.) 14 Csdky Istudn (1570-1605), Bathory Zsigmond fejedelem foembere, 1600-ban Erdely fo­kapitanya, 1601-ben a mezei hadak generalisa. 1602-ben a csaszar partjara allt. - Bre­hivi Melith Pdl (meghalt 1605-ben) Szabolcs-Bihar megyei nagybirtokos four. - Hetesi Pethe Ldszld, a kalocsai ersek dccse, ekkor a felso-magyarorszagi mezei hadak fokapi­tanya, ama kevesek egyike, aki Barbianoval bizalmas viszonyban volt. (Frater Istvan es Szekely Ferenc arulasarol is tudott, sot elsonek 6 tett rola jelentest az udvarnak. Ld. Magyar Orszaggyiilcsi Emlekek XI. 33-35. es 55., 58.) A szabadsagharc alatt is hii maradt a csaszarhoz, amiert 1608-ban baroi rangot kapott. 1612-ben a Magyar Kamara elnoke, Torna megye foispanja es kiralyi foajtonallo mester. - Kdtay Mihdly (meghalt 1606.), Bocskai kesobbi kancellarja, ekkor Kallo varanak kapitanya. 15 Solyomko vara Varadtol keletre, a hegyek kozt; Bocskai birtoka volt. 16 firtsd: Gyula varabol, a toroktol.

Next

/
Oldalképek
Tartalom