Dankó Imre szerk.: A hajdúk a magyar történelemben II. (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 19. Debrecen, 1972)

Benda Kálmán – Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharcról

militibus ingressum concedere vellent, ne nostri causa a subsequentibus hajdo­nibus damni aliquid paterentur. Eam itaque ob causam inde coactus secedere debui, et quum nullum Scepusiana arce repererim tutiorem et commodiorem, tum propter loci situm tum etiam propter circumjacentes liberas civitates, par­tim propter Turzonem, Vestrae Majestati fidelissimum/' 0 Ubi quidem operam adhibueram, ut liberas civitates et aliquos comitatus ad personalem insurrec­tionem inducerem, qui quum Vallonibus diffiderent, ut comitatibus satisface­rem, illos dimittendos censui; quum etiam ipsis praesentibus nullo modo resis­tere potuissem. Prius tamen artificio singulari equitatum Silesiacum in Eperies ingredi feci, qui tamen pro suo libitu absque omni dato ordine et licentia in Vestrae Majestatis magnum detrimentum, inde discessit.' 1 Mihi vero ne unum quidem ad inserrectionem adducere possibile erat. Nihilominus tamen, cum viderem, quanti intererat me in provincia manere, cum inimici nihil maqis, quam me ejicere cordi erat, nobilitas etiam me praesente nihil certi contra Ma­jestatem Vestram deliberare poterat, statui me in arce illa obsidionem passu­rum, ibique in gratiam Majestatis Vestrae occubiturum. Persuasi etiam supra­dicto domino Turzoni, ut mecum nomine Majestatis Vestrae hanc obsidionem perferret. Neque hoc mihi parum negotii facessebat cum vanis scilicet promissis muneribus et donativis homines suos ad nostram voluntatem et devotionem in­ducere, dubitans uti plerumque cum hujusmodi juvenibus accidere solet, ne ille a sua bona affectione instinctu suorum servitorum abstraheretur. Advenerunt demum hostes depraedantes, et initium obsidionis illius castelli facientes. Tertio dein die, adductis tormentis arcem quatiebant, scalisque admotis inferiorem arcis partem occupare conabantur, strenue a nostris rejecti, amissis et vulneratis eorum quamplurimis, ubi etiam ex nostris signifer meae compagniae strenue pugnans honeste mortuus est. Inimici videntes me undiquaque omnibus possibilibus mediis illorum vehe­mentissimis et frequentissimis tormentorum ictibus viriliter opponere, meque usque ad extremum defendere velle, invanum laborantes, postquam totos conti­nuos 22 dies arcem tormentis concusserant, tandem prima die Decembris obsi­dionem solvunt, indeque discesserunt. Durante hac obsidione cum priora tor­menta non sufficerent, quaedam etiam a nostris inutilia reddita essent, coge­bantur inimici alia nova e Cassovia et Leuchovia advehere. Unde mihi tempus datum fuit, rursus ea reficiendi, quae antea illorum tormenta prostraverant cum aliter fieri non posset, cogebar hoc maximis sumptibus efficere. Inimici disce­dentes 4 tormenta majora, quae secum abducere nequiverant, reliquerunt. Nihil magis me angebat, quam quando frequentissimis erumpendi oblatis occasioni­bus, milite caruerim. Hujus vero nemo alius, quam ordinarii equites provinciae fuere, qui a me admoniti, ut persisterent mecum, renuentes abierunt. Ego ita­que solus 30 meae cornetae militibus stipatus remansi, qui vix una cum domini Turzonis subditis ad hujus loci defensionem sufficiebant, de quibus tamen sub­ditis, singulis diebus aufugiebant, ita ut a 200 illorum ultimo vix 60 remanse­rint. Quamobrem etiam me in intimum castellum recipere; illosque tanquam captivos, et saltem pro laboribus occurrentibus custodire compulsus fui. Vigi­lias vero diu et noctu cum meis militibus solus peregi. 42 40 Thurzo Kristoi, Szepcs mcgye foispanja, Szepesvar ura. 1604 oszen meg menedekct adott Barbianonak, 1605 elejen azonban 6 is csatlakozott Bocskaihoz. 41 A szileziai vertesek Eperjesrol egyszeriien hazamentek Szileziaba. 42 A szoveg itt megszakad, csupan Istvanffy megjegyzese olvashato meg: Videtur aliquid deesse, - ugy latszik, valami meg hianyzik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom