Módy György szerk.: A hajdúk a magyar történelemben (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 10. Debrecen, 1969)

Rácz István: Hajdútelepítések- és kiváltságolások

(A Rakoczy Gyorgytol szarmazo kivaltsaglevel masolatat az alabbi szoveggel vezeti be az 1728-as conscriptor:) Donationis Principis Transylvaniae Georgy Rakoczy Albae Juliae, die 23. Juny Anno 1631 pro parte Derecskeiensium emanatae Tenor Sequitur hunc in modum: (A kivaltsaglevel szovege:) Nos Georgius Rakoczy Dei Gratia Princeps Transylvaniae, Partium Regni Hungariae Dominus et Sieulorum Comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium Significantes quibus expedit universis, quod nos tum ad nonnullorum fidelium Dominorum Consiliariorum Nostrorum apud Nos propterea factam inter­cessionem, tum vero utilitati et Emolumento hujus Regni nostri Transylvaniae et Partium eidem annexarum Securitati consulere satagentes Mille Militibus Haj­donicalibus Comitatus Szabolcsensis in Ditionem nostram commorandi gratia Sese conferentibus, de certo quodam loco et Sede benignae (sic! recte: benigne) providendum esse duximus, attentis etiam et consideratis fidelibus Servitys eo­rundem Militum Hajdonicalium, quae ipsi tum alias, tum vero maxime in proxi­me vigentibus tamenque per Dei Benignitatem Sedatis motibus et disturbiorum Procellis, juxta illorum possibilitatis exigentiam laudabiliter et alacriter exhi­buerunt ac impenderunt, prout infuturum etiam pari fidelitatis constantia sese exhibere et impendere velle pollicentur. Totale igitur et integrum Oppidum no­strum Derecske vocatum,in Comitatu Bihariensi existens habitum, paratis nostris pecunys coemendo, praetactis Mille Militibus Hajdonicalibus, sub Capitaneatu fidelis nostri Egregy Andrae (sic! recte: Andreae) Erdelyi existentibus, simul cum cunctis Suis utilitatibus, emolumentis et pertinentys quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, Agris, Pratis, Pascuis, Campis, foenetis, Sylvis, Ne­moribus, Virgultis, Montibus, Vallibus, Vineis, Vinearumque Promonthorys, Aquis, fluvys, Vadis, Piscinis, Piscaturis, Aquarumque decursibus, generaliter vero quarumlibet utilitatum et Pertinentiarum Suarum Integritatibus, quovis no­minis vocabulo vocitatis, ad idem de jure et ab antiquo Spectantibus et pertinere debentibus, Sub suis veris metis et antiquis Limitibus existentibus, memoratis Mille Militibus ex Septem Oppidis Hajdonicalibus Comitatus de Szabolcs eo mig­rare volentibus, ipsorumque .llaeredibus et Posteritatibus utriusque Sexus univer­sis benigne dandum, donandum et conferendum et per manus tradendum esse duximus; eximentes idem Oppidum et libertantes, immuneque reddentes ab omni Censuum, Taxarum et quocunque nomine vocitatur, Contributionum Solu­tione, Decimarum, Nonarum pensione, observatis tamen Subsequentibus condi­tionibus: Primo ut nullum omnino ex fidelibus nostris intra ambitum Ditionis Nostrae commorantibus, in Numerum ipsorum recipiant, neque locum in prae­dicto Oppido Derecske concedant, aut habitare permittant. Secundo, ut antelati Oppidi Milites, tam praesentes, quam etiam futuri, ipsorumque haeredes et Pos­teritates universi, Armis bene instructi, Regno nostro Transylvaniae et Partibus eidem annexis, Nobisque et Successoribus nostris legitimis, Transylvaniae Prin­cipibus, quotiescunque necessitas postulaverit, instar aliorum Militum Opida­norum Hajdonicalium in Comitatu Bihariensi existentium, commorantium, fi­deliter inservire, ac in omnibus Bellicis Expeditionibus, tam generalibus, quam Particularibus Personaliter pro viribus adesse debeant et teneantur. Tertio, ut ydem Milites Hajdonicales ipsorumque Haeredes et Posteritates universi, nullo unquam necessitatis tempore a fidelitate nostra Successorumque nostrorum le­gitimorum, Regni nostri Transylvaniae Principum discedant, quinimo Summa cum obedientia et fidelitatis constantia, usque ad ultimum vitae ipsorum diem

Next

/
Oldalképek
Tartalom