Módy György szerk.: A hajdúk a magyar történelemben (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 10. Debrecen, 1969)

Rácz István: Hajdútelepítések- és kiváltságolások

Nos Comes Georgius Thurzo de Betthlenffalwa Regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum, necnon de Arwa perpetuus, eiusdemque Comitatus Sup­remus ac perpetuus Comes et Sacratissimi Principis ac Domini Domini Matthiae Dei gratia Electi Romanorum Imperatoris, semper Augusti, ac Germaniae, Hun­gariae, Bohemiae etc. Regis, Archiducis Austriae, Ducis Burgundiae etc Intimus Consiliarius et per Hungariam Locumtenens. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedituniuersis.Quod Strenuiet Agiles Rascia­ni, sub ductu et Capitaneatu Dely Szawa existentes, requisiuerunt nos debita cum instantia, quatenus praedium Nostrum Dorogh nuncupatum, ad Arcem nostram Thokay in Comitatu Zempliniensi existentem, pertinens, a cuius quidem Praedy usu certi Haydones antea quoque certum censum nobis praestare con­sueuerant, eisdem Rascianis ad incolendum et Inhabitandum benigne concedere dignaremur. Nos itaque animaduertentes et diligenter considerantes propositum dictorum Rascianorum nobis in nullum incommodum uergere, sed ipsis quoque Rascianis utilitati fore, ratione eiusdem praedy nostri Dorogh, cum dictis Rascia­nis conclusimus, atque super Incolatu eiusdem, eisdem hisce subnotatis condicio­nibus attribuimus authoritatem. Et primo quidem, Vt Dely Szawa ipsorum Ras­cianorum Capitaneus Georgius Castrametator, Lazarus Nagy de Holousz, Paulus Szakmary, Petrus Rakomazy, Nicolaus Lazlo, Michael Weres, Gregorius Bach­megiey, Lucas Sargha, Emericus Racz, Georgius Herman, Ladislaus Feny, Tho­mas Leczy, Ladislaus Theomeoswary, Jankula Racz, Gabriel Racz, Nicolaus Chionka, Szobotha Chiomay et Stephanus Racz praelibatum Praedium Nostrum Dorogh libere et absque quouis pecuniario censu colere Inhabitareque possint et ualeant. Ita tamen, ut ydem Rasciani omnes et singuli tam Suae Maiestati, Domino Nostro Clementissimo, ac successoribus eiusdem Maiestatis, legitimis utpote Hungariae Regibus, quam etiam nobis Nostrisque successoribus fidelitate ac Juramento sint obstricti, ac necessitate ingruente, dum et quandocumque per Nos et successores Nostros, uel uero tam Nostros, quam Successorum nostrorum seruitores, in dicta Arce Nostra Tokay, uel bonis Nostris Tokayensibus existentes, requisiti fuerint, quotcumque ab eisdem postulabuntur Equites, statim et abs­que quauis cunctatione, proprys suis expensis suppeditare, una cum alys Rascia­nis debeant et teneantur. Secundo, ut praeter hos reliqui Rasciani, qui uidelicet idem Praedium nostrum Dorogh inhabitauerint, singulis annis ducentos et qui­quaginta florenos Hungaricales nobis ac successoribus nostris pendere debeant, idque statim post reuolutionem unius anni, ubi uidelicet idem Praedium inha­bitare aut terras colere coeperint, in duobus terminis, in primo uidelicet festo Sancti Georgy Martyris primitus affuturo florenos centum et uiginti quinque Hungaricales, in altero uero festo Beati Michaelis Archangeli, alteros similiter centum et uiginti quinque, et sic per consequens successiuis semper temporibus praestare debeant et sint obligati. Hoc etiam adiecto, quod si necessitas postula­verit, ydem quoque omnes et singuli, ad latus Capitanei eorum pro tempore cons­tituti, sese adiungere, et eo, quo opus fuerit, etiam personaliter proficisci debeant et teneantur. In cuius rei firmitatem et robur hasce praesentes litteras nostras, sub Sigillo nostro Secreto, et manus nostrae propriae subscriptione eisdem Ras­cianis dandas esse duximus et concedendas. Datum in Arce nostra Byctthensi, die quarta Mensis July, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Decimo Sexto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom