A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)
Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)
Mensis primum pluvius, egelidus, frigore ac nivibus mox denuo redintegratis. Morbi Sporadici apud nos sunt observati. Ac Febres quidem pro discriminem, quo ratione Tippi, Symptomatum et causae praeprimis materialis differebant, diversimode curabantur. Intermittentes nempe Biliosae evacuantibus, ac tandem Cortice Peruviano; Mucosae incidentibus, attenuantibus salinis praemissis, tandem evacuantibus Inflammatoriae Methodo antiphlogistica, venae Sectione et Topicis Varus, Verminosae anthelminticis purgantibus conjunctis curatae; Ophtalmiae simplices derivantibus, repellentibus repercutientibus, purgantibus ac roborantibus ; venereae Mercurialibus iisdem junctis debellatae. Inter Sporadicos qua rariores Nominari Meretur puer octennis in Amavrosi a vermibus, solis anthelminticis feliciter curatus, et Mulier in Aphonia, ex Keneangia et debilitate nimia post partum, Anxietate item nimia, et animi dolore, eo quod sextam prolem adhucdum puellam ediderit, obstructione item, evacuantibus per enemara nutrientibus ac roborantibus restituta. Febres Inflammatoriae, Pleuritis Peripneumonia, Erisipelas, Colica, Febres item quartanae, et aliae praeprimis sunt observatae. Morbilli Szoboszloviae inter minorennes et adultos promiscue, cum gravi passione, sine tarnen lethalitate. Febrium inflammatoriarum cura Superius jam recensita: In Erysipelate inpuritatibus biliosis per evacuantia sufficienter eductis, lenibus diaphoreticis cura clausa est. In Colica aeque evacuantia et topica externa inserviverunt Morbilli pro ratione Febris bliosae Methodum poscebant antibiliosam. Ad Singulares pertinet Mulier plusquam 50naria in febri Mucosa Rheumatico, cum Tussi crebra, sputo sangvinis, et respiratione Anhela, ex facto pedes itinere duorum Milliarium tempore egelido, sed frigido, ventoso, humido. Praeter calefatientia externa, absque venae sectione infuso solum summitatum Mille folii, cum pretiosioribus coemendis impar esset, Sanitati restituta. 761 Februarius