A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)
Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)
dicto praestantissimum, conficienioque Saponi aptissimum. Datur etiam in Territorio Nanasiensi, sed impurius Nitro videlicet permixtum, ideoque Saponibus excoquendis, non aeque idoncum, Natrum hoc plurimis in Locis, in Territorio nunc statim memorato Humo seu Terra hortorum vegetabili optima ad tres, circiter Digitos super inductum est, quod annis humiidoribus quaevis vegetabilia laete producit, aridioribus contra annis, omnibus ibidem Plantis exariscentibus. II. Ex Regno Vegetabili Plantas omnes sponte nascentes Nostri hujus Districtus, quamquam solerti indagatione, ita mihi reddidi Familiäres, ut vel Floram Hajdonicalem conscribere audeam, cum tarnen eas unica vice omnes, longa serie pertexere prolixum foret, praecipuas solummodo, tarn sponte nascentium, quam etiam cura educatarum hac vice recensibo. Inter praecipua proinde vegetabilia referenda mihi ea videntur, quae vel in cursu Botanico apud Inclytam Universitäten!, a me, vel ab aliis coram me determinata non sunt, vel quibus Nomina specifica a Regionibus habitationibusque exoticis indita sunt, vel ea, quae quamvis indigena et Patria, a nullis tamen adhuc Patriae scriptoribus Botanophilis sunt memorata, vel quae denique singularitate aliqua se se commendant. Ea juxta classes Linnaeanas sequenti serie delibanda mihi veniunt. In Diandria 1. Circaea Lutetiana Párisi varázslótű. Provenit in silvis nostris solo sabuloso. 2. Verbena officinalis Szapora Galambotz. Haec vel ideo notanda quod forum Oppidi nostri Hadház et plateas eius fere omnes intra Oppidum late obducas in Cephalalgia a piebe usitata. 3. Salvia Austriaca Dongó Sállya. In campis loco edito Sicco. 4. Salvia glutinosa Enyves Sállya. In silvis nostris Hadhaziensibus copiosa, vespisque ac Crabronibus magno sussurro frequentata. In Triandria 5. Iris Pumila Törpe Szivárvánka. Alitur in Hortis curiosorum. Ex ordine Naturali Graminum nostris adhuc praeprimis neglecto Sequentia. 6. Scirpus Palustris Árva káka. In pratis depressis paludibusque. 7. Phalaris erucaeformis Hernyós fényper je. Loco simili. 8. Panicum verticillatum Ragadó muhar, 9. Panicum glaucum Fakó muhar. Passim in Pratis satis, ac vinetis loco Sicco. 10. Panicum Italicum Olasz muhar. Cura a non nullis propagari incipit. 11. Panicum Crus Galli Kakas Szárú Muhar. Passim in pratis ac vinetis loco arido. 12. Pancium Sangvinale Veres Muhar, item Daruláb fű. In vinetis nostris Sabulosis locisque quibuslibet ex arena vel glarea mobili consistentibus quam optime figit. 13. Panicum Miliaceum Köles. Copiose scopo oeconomico seritur, idque cum varietate flavum et rubrum. 14. Phleum Pratense Réti Ló Per je, 15. Phleum Nodosum Macska Farkú Ló Per je. Passim in campis siccis silvis ac vinetis Equis praesertim sed et Bobus gratum pabulum unde nomen Hungaricum. 16. Agrostis Spica venti Harmattartó. In campis siccis elevatis. 17. Poa Aquatica Fodorsás Tippan. In pratis paludibusque locis humidis Bobus admodum amoenum. 18. Poa triviális Közönséges Tippan, 19. Poa Angusti folia Keskeny Levelű Tippan, 46* 739