A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1973 (Debrecen, 1975)

Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Kilián István: Sanctus Nicolaus Episcopus seu liberalitus coronata – A magyarországi iskoladráma példája 1688-ból

Hoc astra trunco? nunqvid e(st] truncus DEUS? Nicol: Incorporati, statua 37 qvam cernis DEi est; Non ipsa Numen: Numen in statua colo. Non statuam adoro : 5: cerno larvatum DEUM, [20] 6: О calamitosum Numen! 7: О miser DEUS! 8: О fragile Numen! Nicol: erratis. DEI Aeterna Proles, ista, qvem fixi cruce Imago signat, ho [min] e per summum nefas Rebellionis, Tartaro in praedam dato, (.•Eluere tantum nemo cum posset scelus:) Hominis misertus, factus e(st] ho[m]o DEUS, N(ost]risqve amictus artubus, spinas, flagra, piagas, dolores, probra, cruciatus tulit, Demúm cruento stipite affixus crucis, [30] Manus, pedésqve saucius et insons qvidem. Crimen pudenda morte n[on] suum fuit N[ost]ramqve labem sangvine effuso abluit; Sic vulneratus obijt. l us : accedo tibi Pereat nefandus Jupiter, pereant dij ; Quibus pependi, Messis Zodiacae diu Miser tributum. 2; Numen aeternum colo. 3; abjuro Bacchum, Venerem, et incestum Jovem: Unum, quod Orbem, sidera imperio regit. Attestor Orbi Numen; abiuro DEOS. ' [40] 4: Adoro supplex poplite submisso DEUM. 5: Sum Christianus, Coelites, Christum colo, 6: Sum Christianus, veneror affixum cruci. 7: Ego Christianam promptus amplector fidem Ofmnjes : Stat gloriosa morte testari DEUM. Nicol: О prompta mecum turba, pro Christo mori! Insiste caeptis. perge constanti gradu, Testare Christum. Nulla te frangant mala Ne caede poenis : nulla Generosam fidem Tormenta vincant. Ille Rex, Regem tibi [50] [98 a] Partum cruore Christus impérium parat. Rotas triumphis ille, delicijs Cruces, Honore probra, carceres Regno Poli, Piagas, pyropis, gaudio aeterno brevem Luctum, coronis vincula, catastas throno Splendore commutabit aeterno faces. Durate fida pectora, invictum genus : Illa illa stellans luce siderea domus, Arx ilia solis, aula Coelicolum potens Stat aperta vobis. Regnaqve mundi? Nihil [60] Immensa sursum spatia subit, quae post breves Coletis usqve carceres, poenas, neces. 0[mn]es: Tormenta nobis nulla surripient fidem Stat gloriosam ferre pro Christo песет. Nicol: Valete chara pignora. Ofmnjes: Antistes vale. Nicol: Aeterne Pastor protege pusillum gregem. [61] 431

Next

/
Oldalképek
Tartalom