A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

9. levél Debrecen, 1755. máj. 13. Plurimum Venerando ac Celeb. Domino Jacobo Christophoro Beckio S. Theologiae in Academia Basiliensi Professori Publico Stephanus Hathvanius S. P. D. Magnas Tibi vir Celeberrime, ex omni parte non solum habeo, verum etiam ago gratias; quod etiam cum aliqua sanitatis Tuae iactura, ad litteras illas, quas d. 20. Már­tii ad me dederas conscribendas, animum adieceris. Quod me attinet, deinceps quoque Supplex Patrem illum divitem misericordia orabo, inter ceteros fautores ac amicos meos, etiam pro Te ut Tibi firmám valetudinem largiri velit, ut sic non modo illi Academiae, sed etiam tóti Ecclesiae Christi, diu utilis esse possis. Consilium Tuum quod mihi perscribere dignatus es, sanctum et pium est, foretque huic Ecclesiae utilis­simum, si nostris saniora placerent. Sed quis efficiet, ut omnes prophetent? Pars altera consilii Tui, de aliqua mutatione quoad docentes instituenda in Collegio nostro, inno­centissima quidem est, sed quae proposita, multos et magnós contradicentes experire­tur. Ego me nulli obtrudo, nee volo, nee modestum virum decet. Dominus providebit. Haec solum expendenda Tibi adnotabo: ex iis discipulis nostris quos ultra 300 nunc etiam habemus, vix una pars tertia Ecclesiastico Ministerio se addicet: verum uti apud ipsos in more positum est, multi eorum etiam post sex et amplius annorum labores, quos ductu nostro ad studia impendebant, atque egregios in omnibus disciplinis pro­fectus fecerunt, postquam a nobis in Rectores scholarum minorum designabuntur, ac duorum vel trium annorum spacio, hie quidem forte 300 ille 600. vel amplius flore­norum sumam confecerunt relicto hoc vitae genere, si ita adpellare fas est Monachum fiunt, non raro inter primores Oppidorum et Ecclesiae Curatorum numerantur. Alii vero e studiosis nostris, post exactos quattuor aut quinque annorum labores, Juri Pat­rio perdiscendo dánt operám, qui feliciter et magno cum adplausu deinde caussas in summis regni Dicasteriis agunt. Hos omnes Philosophiae, Ethices ac Juris Maturae im­primis cognitione destitutos, e Collegio emittere consultum non esset. Ne quid de Theologiae studiosis dicam, quos haec disciplinae multum iuvant. Physices vero cogni­tio aliqua penitus ornat. Nee desunt Nobilium filii quos his disciplinis nolle imbuere iniquum foret. Neque etiam consultum foret aliquas disciplinas nolle docere, quae hu­cusque tradebantur,- facile enim Adversari ansam acciperent non modo reliquas pro­hibendi, sed etiam in feliciore rerum nostrarum statu litem intentandi, numquam haec aut ilia tradita fuisse, atque ita ne nunc quidam licere. Ceterum ex Mathesi Arithmeticam solum et Geometriám studiosi nostri discunt, idque eo solum fine ut cum ad lectiones Theologicas promovebantur, tanto felicius sciant distinguere aera lupinis, Consilio proinde Tuo de hac statione imposterum quo­que tuenda adquiesco. Difficilia enim haec tempóra in quae iam incidimus, constan­tiam ac fidem nostram requirent. Hodiernus est dies ille decretorius, nunquam Patri­bus nostris hucusque visus, quo ita iubente Augusta nostra, duo in senatum interiores, unicus in exteriorem Romanae Ecclesiae additi recepti sunt. Cum vero haec Civitas Ecclesiae et Collegio, haec vicissim illi ita innexa ad haec tempóra fuere, ut unum cor­pus efficere viderentur: pro Tua prudentia facile perspicies, quae nam mala hinc sua sponte fluant, et imposterum quot non vulneribus novis infligendis locus datus sit. Habebam quidem in animo, ut accurate de his ad Te scriberem et de singulis, quae nuper cum Schola Szathmariensi, cum Ecclesia immo et senatu gesta fuere, expone­rem: 1(U verum is qui has ad Te perfert aliqua ex parte, quaedam referre poterit. Est hie Juvenis Josephus Vitéz m quem num discendi amor, an mores optimi quos habet melius commendent definire non possum. Fuit is semper et litterarum amantissimus 103 1754-ben a kormányzat erőszakosan elrendelte a szatmári iskola feloszlatását. Kiss Kálmán: A szatmári reform, egyházmegye története. (Kecskemét, 1878.) 794. és kk. 104 Vitéz József szatmári származású magyar ösztöndíjas. Később ágens Bécsben. Könyv­tárát a debreceni Kollégiumra hagyta. Szűcs i. m. III. 931. 526

Next

/
Oldalképek
Tartalom