A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)
Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából
tudó hominum ас Ecclesiae pars maior, in summa dogmatum Religionis Christianae ignorantia versetur necesse est. Nusquam forte terrarum plures condones, quam apud nos audiri queunt. In templo enim Nosodochii, 85 Pastor quintus eadem fere solus peragit, quorum antea memini. Quid de Concionibus funebribus dicam, quae trés quattuor, singulis hebdomadis in coemeteriis recitantur. Sed quia privata institutio deest, fieri nequit, quin plebs in religione Christiana rudis manet. Sermones enim, ut video, frequenter in gratiam Professorum, Theologia studiosorum etc. aut ad admirationem excitandam, eruditionem, criticen et reliqu. ostentandam habentur. Quid hinc miserum vulgus discit? Percussus igitur gravitate muneris, hac quidem vice illud subire ea quae obtinet lege subire detrectavi. Verum cum cita iactura haec quam Ecclesia passa est reparari non potuit; rogati fueramus nos Professores ut provinciám defuncti nostri Sződii hoc anno curandam in nos reciperemus. Passi sunt igitur trés nostrum, se precibus Ecclesiae expugnari atque Cl. Cl. D. D. Szilágyi, Varjas, 80 ac ego ipse simul Professorum et Pastoris munere functi fuimus. Proxima die Dominica ас Mercuri; idest ipsa Nativitatis Christi feria, solum in templo maiori (sic !] post concionem a me habitam plures 4000. animis S. Coena ex mea et alterius Collegae manu usi sunt. Non pauciores in templo minori (sic !] dicto, ultra 2. mille in templo Nosodochii, Mensae Domini participes facti sunt. Quia tantae multitudini rectae (sic !] inspiciat? Sane hi vix tertiam civitatis partem efficiunt Non sic pastor suas oves, non hae illum uti oportet cognoscunt. Hinc sit, ut ad Communionem sacrorum, homines admittantur, de quibus Pastori non modo id incertum est, num ii fundamenta religionis Christianae teneant, num sacrum hunc Eucharistiae ritum uti oportet intelligunt: sed etiam de multis prorsus ignorant, nonne alterius religionis homines sint, qui accedunt sed qui forte iccirco turbae reliquae se immiscent ut nostris tanto speciosius insultent, et sacris illudant. At ubi tantis Pastor obruitur uti ex antea dictis intelligis, fieri non potest, ut haec mala evitentur, etsic non raro S. Coena, hominibus religionis Christianae ignaris, aut etiam mente captis vei et тоТ^Цаз administretur. Horum ac similium, quibuscum Ecclesia adhuc nostra conflictatur malorum penitior consideratio, sic mentem meam timore implevit, ut metu damnationis propriae curam salutis aliorum suscipere ausus non sum. 8 ' Non desunt tarnen quae haec mala quibus cum laboramus probe intelligant; verum dantur aliqui ex Clero, qui illi ipsi, ne quid iis ex antiqua consuetudine immutetur, pedibus manibusque resistunt. Nosti talium hominum indolem, qui rem sat bene geri sibi persuadent, si modo infinitas conciones publice recitent et sacramenta administrent,- etiamsi reliquas partes Curae Pastoralis, ne levi quidem digito attingant. Sed quid haec ad Te inquis? Verum patiaris vir Venerande, id tibi exponi, de quo Те iam fere a duobus annis consulere volui. Meminisse adhuc potes, quam difficulter, ad hanc quam nunc teneo provinciám, A. 1747 cum apud vos agerem suscipiendam, me induci passus fuerim. Theologiae ut nosti ego me totum consecraveram. Nunquam magna mihi pollicitus fui: contentus eo, si qui Ecclesiae in Pastorem apud nostros praeficerer. Ab hac sententia, me fere invilum nostri deduxere,- Philosophiae enim Mathesi docendae a nostris admotus sum. Tunc quidem simul Linguae Graecae docendae cura mihi oblata est; sed cum diutius apud Batavos moror et inter alios CI. Hemsterhuiseo 88 do operám; haec Sparta interea domi, alteri data est. Ego vero turn etiam hac spe fretus, munus professoris in me recepi cum linguae Graecae provincia, Codicem Novi Foederis in manus meas dari, ex quo cum in legendo et meditando turn in docendo abunde sitim explere possem. Quum vero in hac quam teneo statione, non Theologum, sed Philosophum me agere oportet; postquam voluptates huius disciplinae degustavi taedium me earum cepit, ac de statione hac deserenda, iam inde a biennio 85 Az Ispotályon levő templom. 86 Mindhárman a Kollégium professzorai. Szilágyiról lásd 57. j. - Varjas János egy időben járt Szilágyival külföldi tanulmányúton. 1752-ben lett a Kollégium professzora. Híres ,,e" hangzóval írt verséről, amelyet Kazinczy adott ki. SzMIÉM XIV. 929-930. 87 Maróthi berni tartózkodása alatt ír hasonló kiábrándultsággal a papi hivatásról. 88 Tiberius Hemsterhuis (1684-1766) leideni professzor, kritikus, filozófus. Geometriával, matematikával és csillagászattal is foglalkozott. JAGL 2. pótköt. 1908-1909. 522