A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)
Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából
Те deposita fuerat, dederas. Equidem summám eius optime scio: sed tarnen Scriptum Tuum Collegas meos docebit, me nee plus, nee paucius a Te percepisse, quam a me iam fuit ipsis indicatum. Ceterum si quern apud Vos inveniremus, lubenter pecuniam aliquam omitteremus ; ut in usus studiosorum nostrorum aliqui libri compararentur. Sz. Miklosius nee Mus. Helvét. Particulas, nee librum quem Agendbuch vulgo adpellatis adtulit. 4i Utinam hunc postremum mittere posses per aliquem. Exspecto od etiam, quid apud Heidegerum Tigurinum efficere potuisti: Nuper ad Socerum Tuum litteras dederam, uti is me consilio iuvare dignaretur. Utinam et Kóenigium meo nomine rogares, ut adversus Lumbricos et Ascarides aliquod certum ac tutum remedium mihi commendaret. Multis hucusque mictiliter fui usus. Omnia ea, quae summi in arte nostra viri commendant expendi, sed in usus nostros difficile est aliqud deligere. Ab Illustri Comite Székely/* 4 qui nudius quartus apud me fuerat intellexi, futilia quaedam de nostris civibus ac urbe fuisse apud vos sparsa. Putidissima ilia omnia, mihi crede fuere mendacia. Vellent credo inimici nostri nos tarn iniquos esse quales illi optant. Sed de his alias plura. Id tantum admonebo omnia apud nos et fuisse, et nunc esse pacatissima, hoc est in urbe nostra. Sed non iam Те pluribus onerabo, hoc unicum adiiciam nihil Collegis meis accidere potuisse gratius, quam quod non alios ex nostris beneficio ornare decreveritis quam qui litteris commendatitiis ad vos, a nobis fuerint instructi. Nos vero etiam atque etiam vos rogamus, ne cuiquam nisi nostro testimonio ornato, beneficium conferte. Id si enim erit, confidimus pietatem vestram, non in ineptum, aut inutilem hominem vos testaturos. Coniugem Tuam dilectam. Excell. Socerum Tuum, ita et Exe. Köenig et E. E. E. Birrium, Brucknerum/' 5 Burchardum 46 saluto. Quod superest Deum O. M. nos suplici prece nostra orare non desistimus ut is Ecclesiam Academiam ac Remp. vestram salvam sartam tectamque servare velit, ab omnibus insidiis Satanae: servet cum maximé vos, quos pascendis et docendis aliis praefecit. Atque cum membra sollicita esse oportet invicem, vos etiam intercedite apud Principem ac Pontificem Ecclesiae universae Dn N. J. Christi ne is glóriám suam quam semel apud nos deposuit, propter peccata nostra emedio nostri tollat; et id si enim faciemus, ita in unitate Spiritus, unitatem fidei retinebimus. Vale vir amicissime, et sicut adhuc fecisti me ama. Dabam Debrecini in Hungária e Musaeo meo a. d. XX. Septembr. 1749. PS. Si qui apud vos libri Novi Gallici vel Germanici prodibunt, Те cum Clariss. Szilágyi Collega meo rogamus ut nos de eo certiores facere non dedigneris. Is vero cum tota tua domo humanissime salutat. Hatvani fájlalja, hogy gyenge egészségi állapota miatt kapcsolatuk meglazult. Augusztus végén Szentmiklósi útján kapott tőle levelet. Megkéri a Jacob Cristoph Iselin szerkesztette Lexicon beszerzésére. Sajnálja, hogy Szentmiklósi az ágendát és a Museum Helveticum füzeteit nem hozta el. Közben írt Zwingernek, de Koenigtől is tanácsot kér barátja közvetítésével. Székely Ádám járt nála, és beszélt a Debrecenről költött rosszindulatú és téves híresztelésekről. Kéri, hogy csak a debreceni professzorok ajánlásával rendelkező diákokat részesítsék kedvezményben. Fontosnak tartja a keresztyén hit egységét minden vonatkozásban. Szilágyi Sámuellel együtt hálásak lennének, ha a megjelenő francia és német könyvekről tájékoztatást kaphatnának. 43 Vő.: 33. j. 44 Vö.: 17. j. 45 Beck apja: Sebastian Beck, anyja Anna Maria Iselin volt. - Talán Johann Jakob Bruckner (1682-1752), a Szent Péter templom segédlelkésze. STKB 16. 46 Bázelben számos Burckhardt család élt. Vö.: LTMK 44. j. itt minden bizonnyal Johann Balthasar Burckhardtról (1710-1792) van szó, aki 1744-től az újtestamentumi tanszéket vezette. STKB 52. 510