A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

is Tuam amicitiam faciat. 50 Enimvero quibus ille ladibus paucissimas meas pagellas cu­mulat; certe Virorum Doctorum integris commentariis ornandis et commendandis suf­ficerent. Ego vero ita mihi suffenus non sum, ut de iis, in quorum possessionem non­dum veni, tacitus in sinu mecum gaudeam. Quoties eorum quae gessi aut scripsi ani­mum meum subit recordatio, meam-ne in iis audaciam vel levitatem mirer ac doleam, nescio. Id unum mihi solatio est quodsi ea quae chartis illevi nugae sunt; multae ta­rnen non sunt. Cum vero me ad communia studia et rem Theologicam etiam scriptis illustrandem hortaris, amicitiam Tuam in his exosculor. Sed longe profecto plura mihi inesse credis, quam ego pulcre apud me sentio. Curandum is etiam mihi est, ne lecto­ribus fraudi vel sibilo etiam olim sim. Accedit et illud, quod si quae forte non mala meditarer, blattis et tineis cum iis perpetuo colluctandum foret. Quid Heideggerus Bib­liopola consilii ceperit, prorsus ignoro. 31 Fidem uti video non solvit. Is certe, si quis unquam, mihi insigni erit damno, si libellum illum, quern excudendum suscepit, plane negliget. Nosti eius descriptio quanti mihi constiterit. Si eo tempore cum Tiguri apud eum versabar, operám suam conceptis verbis mihi non fuisset pollicitus, nunc habe­rem ei magnas gratias, plures enim in Belgio, cum apud eos versabar, nancisci potuis­sem, qui lubens id negotium in se suscepissent. Quare equidem percupio a Te cognos­cere quid ei sit animi, ne tarn diu spe vana eludat. Tabellioni ex ea quae Tibi ad ma­nus est pecunia pro litteris solvere poteris. Gratum mihi feceris si particulas eas Musei Helvetici quae octavam hue usque sunt secutae, per Dn Szfent] Miklósi mittes. 32 Fac quaeso ut Agenda Germanica Ecclesiae vestrae, et Gallicae Ecclesiae Liturgiám, quae nisi fallor apud Pistorium prodiit, tua opera accipiam. 33 Bischoff me putat Auctionatori suorum Librorum Fl. 2 debere. Equidem omne id quod debui integerrime solvi. Sed ne mala fide accuser, bis malo solvere. Istos Dn Szfent] Miklósi numeres et haec om­nia in rationes meas refer. Illos autem qui in captivitatem inciderant atque quorum servitutem etiam Tu ipse tarn graviter doluisti, omnes ad unum in libertatém vindi­cavi et adserui. Quod ad me attinet cum auspiciis huius anni, etiam muneris mei initium feci. 35 Philos. cum Mtsi mihi docenda tradita est. Si quern idoneum reperiam studiosum Orationem quam habui Inaugur. de Matheseos in omnibus scientiis ac disciplinis, sed cum maximé in Theologia utilitate in Physica vero necessitate, Tibi ut videre possis mittam. Quoniam fere mensem unicum Viennae propter Bibliothecam Caesaream com­morabar, non prius quam ad festum Nativitatis Christi Dni in hanc urbem perveni. Paucis etiam ab hinc diebus Tuae litterae mihi fuerunt redditae. Hinc non obscure cer­nis, cur tarn sero tibi respondeam. De itineris mei ratione ad CI. Bruckerum scripsi. 30 Toto mense superiori, vix per tres vel quattuor dies frigus hie sentiebatur, tempus est verno plane similimum, pluviae sunt frequentissimae ; vereor ne quod malum epide­micum excipiat. Et mihi iam catarrhus negotium facessit. Nulli maiori numero quam hydrope, ascite, tympanitide phty si ac arthritide et podagra laborantes opem meam 30 Valószínűleg Giovanni Checcozzi (1691-1756), padovai egyháztörténész. 1733-ban eret­nekségért bebörtönözték. Kiszabadulása után Vicenzában élt, s levelezésben állt Beck professzorral. STKB 53. 31 Johannes Heidegger (1715-1780), zürichi könyvkiadó és nyomdász. STKB 62. - Hatvani önéletrajza szerint „Commentatio De Jure Summorum Imperantium in Conscientiam et Religionem Civium" с. mű kiadásáról volt szó. LSHI 213. 32 Vö.: 24. j. 33 Johann Pistorius bázeli nyomdász működött közre Jean Rudolphe Osterwald művei ki­nyomtatásánál. Itt ,,De officiis Communcantium", ill. ,,Les Devoirs des Communians" с. munkáiról van szó. Hatvani ezt a könyvet fordította le és adta ki ,,Az úri szent va­csorára megtanító könyvecske . . . Basileában." 1760. - A ,, Museum Helveticum" c. fo­lyóiratot Joh. Jakob Zimmermann és Joh. Jakob Breitinger szerkesztették. 34 Johann Friedrich Bischoffról (1722-1778) lehet szó, aki ez idő tájban bubendorfi lel­kész. Levelezésben állt Beck professzorral. STKB 50. 35 1749-ben lett a Kollégium ötödik tanára, a filozófiát és matematikát tanította. LSHI 94. 36 Valószínűleg Johann Heinrich Brucker (1725-1754), professzor Bázelben 1747 óta. STKB 22. 508

Next

/
Oldalképek
Tartalom