Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

aedificia tempore redemptionis bonorum per certos conscien­tiosos ac aedificiorum gnaros homines et artifices revideantur, aestimentur ac summae capitali adiungantur atque compu­tentur. Idem intelligendum erit etiam de tali summa pecu­niaria, quae exponeretur et solveretur pro illis bonis, quae ex aliorum manibus redimerentur et reliquis bonis incorpo­rarentur, assecurantes insuper praenominatos Joannem et Laurentium Hederuary ac relictam Elizabetham Eszterhasy et filias suas Catharinam ac Helenam Hederuary eorumque heredes et posteritates, sed et legatarios utriusque sexus universos, quod praescriptam arcem Reuistye ac castellum Saarffű cum praerecensitis suis pertinentiis a feminei sexus hominibus et legatariis nos aut vero successores nostri legi­timi Hungáriáé reges non auferemus et auferent, nisi in bona et in regno Hungáriáé ubique acceptabili moneta quin­decim millium florenorum Hungaricalium summa una cum aliis ex aestimatione aedificiorum medio tempore modo supe­rius declarato emergenda necnon pro redemptione oppigno­ratorum bonorum eroganda et deponenda summis prius simul et semel pleno et integre depositis et numeratis et cum effectu, neque hoc praetermisso, quod si nos aut suc­cessores nostri legitimi Hungáriáé reges successu temporis supradictam arcem Reuistye ac castellum Sarffo in auction aliqua summa inscribere vel iure perennali cuipiam conferre vellemus, ante omnes alios inscriptionem eiusmodi dictis feminei sexus hominibus heredibusque et posteritatibus ac etiam legatariis earum utriusque sexus universis conferemus successoresque nostri confèrent. Quibus cum tandem si quo casu convenire non possemus, extunc primum eandem arcem ac castellum pertinentiaque earundem sive in auction summa, sive vero iure perennali alteri conferre possimus atque vale­amus. Ceterum autem quandocunque nos aut successores nostri legitimi Hungáriáé reges saepe memoratam arcem et castellum ad nos redimere voluerimus, id non prius, nisi praemissa sex mensium certificatione fieri debeat, assumentes praeterea nos et successores nostros legitimus videlicet Hun­gáriáé reges, memoratos Joannem et Laurentium Hederuary, viduam item Elizabeth Eszterhasy, ita et filias ipsius prae­18*

Next

/
Oldalképek
Tartalom