Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

afflictissimam in pristinas miserias et calamitates coniicere denuo conabantur. Quibus [ut] tempore obviam iremus, atque hoc modo salutem et permansionem omnium tueremur, summa necessitate coacti profectionem nostram in regnum Bohemiae institueramus. Cum igitur in eo ipso negocio tractatum cum sacra caesarea regiaque maiestate habens eadem sua maiestas sponte et ultro pro pia et fraterna erga nos affectione regni huius Hungáriáé fasces et gubernacula nobis plenarie cesserit et sacrum quoque regni Hungáriáé diadema cum omnibus suis clenodiis transmiserit et assignaverit, atque in horum . . . . documentum et certitudinem ut sua maiestas ab illo iuramento, quod tempore inaugurationis [et coronatio]nis suae in regem Hungáriáé solenniter praestiterat, semet ipsum exoneravit, ableniavit et a quoque universos fidèles suos subditos Hungaros, dominos videlicet praelatos, barones, magnates nobiles, caeterosque status et ordines eiusdem regni Hungáriáé, regnorumque et partium sibi subiectarum et anne­xarum ea conditione, ab eorum iuramento super servanda sibi fide et fidelitate clementer liberavit, enodavit, absolvit, curamque omnium eorum deposuit ac liberos pronunciavit, quatenus nostram personam secundum eiusdem ad status et ordines regni praescriptam recommendationem, in futurum suum regem acceptare, proclamare et coronare possint ac valeant. Nobis autem nihil unquam magis curae et sollicitu­dini fuerit, quam ut regnum hoc amplissimum, tandem in omnibus felicitatem et tranquillitatem suam pristinam conse­quatur, idcirco summe necessarium esse duximus generalem in isto regno Hungáriáé dietam ad vigesimum nonum diem iuturi mensis Septembris Posonium indicere et promulgare, ibique de omnibus supra narratis et aliis ad eadem perti­nentibus in primis vero penitius stabilienda regni pace et tranquilitate uberius tractare, concludere, et ea quam primum effectui dare. Quocirca te hisce benigne hortamur et requi­rimus, atque etiam vigore suscepti officii nostri gubernatoris harum série firmiter committimus et mandamus, ut cum sua sacra caesarea regiaque maiestas omnem curam et guber­nationem regni istius Hungáriáé a se removerit deposuerit­que, ad praedictum diem et locum in persona certo ac indu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom