Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

163. Bécs, 1607 deczember 15. Mátyás főherczeg meghívja Héder­váry Istvánt a Pozsony városában 1608 január 10-én tartandó országgyűlésre. Matthias dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé, comes Tyrolis etc. Egregie sincere nobis dilecte! Compertum est tibi, qualiter Haydones una cum sibi adiunctis Turcis et Tartaris absque omni suae maiestatis et nostra culpa contra propria m ipsorum patriam insurrexerint, qualiterve comitatum istum paterne admonuerimus, ut pro salute et incolumitate patriae istius vestrique omnium permansione ad repellendam eorum vim et insolentiam coniunctis viribus insurgeret, eorumque servitutem a cervicibus vestris depellere iuvaret. Percepimus autem ipsos Haydones, quod eis obviant non eatur, in dies magis magisque invalescere, et iam inferiores quoque partes Ungariae licenter penetrare, arcesque et praesidia suae maie­statis in suam Turcarumque potestatem redigere conari. Quorum conatibus ut in tempore obviam eatur, constituimus ad diem decimum futuri mensis January anno 1608. in per­sona Posonium descendere ac ibidem una tecum ac aliis inibi affuturis de ipsis compescendis deque conservation e patriae certi quid deliberare ac statuere. Quocirca te benigne hortamur et requirimus, atque etiam nomine et auctoritate suae caesareae regiaeque maiestatis, dominique et fratris nostri observandissimi harum série firmiter committimus et manda­mus, ut ad eundem diem Posonii in persona compareas, quo de ingruentibus patriae necessitatibus tecum ac reliquis ibi­dem praesentibus aliquid salutaris statuere, et quamprimum etiam effectui dare possimus. Ubi omnino certus esse pote­ris, nos ad praedictum diem indubitanter Posonii affuturos. Quare te iterum atque iterum benigne hortamur, ut dies noctesque adventum tuum maturare velis. Et sicut ibidem minime diu haerebimus, ita te quoque inde quamprimum dimittemus, nec ullatenus remorabimur. Quod te pro amore istius patriae, ultro ac libenter facturum confidimus. Et de caetero tibi gratia et benignitate nostra bene propensi

Next

/
Oldalképek
Tartalom