Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

produxisset, et ex quo praenominata domina Dorothea relicta illos trecentos et quinquaginta florenos Hungaricales, qui sibi cum praedictis suis orphanis in praescripta Branch in portionem cessissent, ipsi Joanni Héderwary ac praefatis puero Stephano Amade fratri et puellae Annae sorori eius­dem Joannis Héderwary dedisset et concessisset. E converso praedictus etiam Joannes Héderwary in huiusmodi summae pecuniariae récompensant totum et omne pretium tritici et ordei et omnis generis bladorum ex Czyffer et Bwchan pos­sessionibus praenominatis bonis, ut puta saepefati Joannis Héderwary maternis ad bona eiusdem dominae Dorotheae relictae in comitatu Thwrocziensi existentia vivente iam fato olim Leonardo Amade abductorum et ibidem divenditorum eidem dominae Dorotheae relictae et dictis suis orphanis dedisset et relexasset ; praeterea super praemissa quoque omnium bonorum mobilium productione divisioneque et limi­tatione idem Joannes Héderwary per omnia contentus esset. Ac insuper de danda etiam ratione tutoria saepefati olim Leonardi Amade administrationibus omnium bonorum mobi­lium et immobilium, tarn paternorum, quam etiam materno­rum aliis quoque omnibus rebus et negotiis atque quavis futura turbatione et qualibet molestatione idem Joannes Héderwary memoratam dominam Dorotheam Nyar^y relictam, necnon Joannem et Georgium filios ac puellas Elizabeth, Catherinam et Frusinam, filias eiusdem olim Leonardi Amade ex eadem domina Dorothea susceptas ac praefatos Stepha­num Amade et puellam Annam penitus et in toto quittos reddidisset et expeditos commisisset, prout quittos reddidit et modis omnibus absolutes et expeditos commisit coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio literarum me­diante. Datum in possessione Czyffer, feria tertia proxima post dominicam Exaudi, anno domini millesimo quingente­simo sexagesimo sexto. Lecta per me magistrum Andreám Zazy prothonotarium domini locumtenentis officii palatinalis etc. Eredetije papiron, aljára nyomott pecséttel, Fasc. 59. Nr. 4. jel­zet alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom