Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

sponso legitimo mille et quingentos et septuaginta octo flo­renos Hungaricos et unam torquem, seu catenam auream, continentem in se 123 florenos aureos et unum frontallem sive ornamentum capitis, vulgo nasffa vocatum, in qua sunt lapides gymafh quatuor et unus saphirus et unus rubint et 4. margaritae, item 3. anulos aureos, in duobus (?) illis essent lapides saffir, in tertio autem iacintus et clenodia varii generis, pocula et picharia et cochlearia in argentis, quae omnia in pondere suo continerent marcas 24. tali sub condicione, quod si temporum successu deo ita volente con­tractu matrimonio eiusdem dominae Barbaráé sponsae suae eadem absque semine, aut solatio liberorum mori et de hac vita decedere contingeret, extunc praedicU omnia bona et res superius ordinatae praescriptos, idem dominus Georgius Hederwarj, sponsus ipsius dominae Barbaráé iuxta continen­tiam testamenti et testamentariae dispositionis dicti quondam egregii Sigismundi de Pasthoh de facto et effective teneatur et obligatus sit libère et sine omni iuris strepitu ad manus heredum et posteritatum saepenominati Sigismundi Pasthoy dare et resignare, salvo tarnen, ne in aliqua parte iuribus praefatae dominae Barbaráé Pasthoj, sponsae suae charissi­mae haec supradicta qualitercunque derogari videantur atque omnia praemissa et praemissorum singula personali sua existentia (így) sese coram nobis ad fidem et honorem suam obligavit servaturum, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum feria tertia proxima post festum Divisionis Apostolorum, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono. Pecsét nélküli másolat teljesen egykorú írással, egy ív papiron, Fasc. 108. Nr. 5. jelzet alatt. 123. 1549 november 17. A pozsonyi káptalan I. Ferdinánd király Pozsonyban november 16-ikán kelt parancsára kiadja bizonyság­levelét — melynek kiadását eddig Bakyth Péter megbízottai el­tiltották — mely szerint Laki Bakyth Péter és néhai Pál utódai­nak megbízottai Beyczy Ambrus, Bogárdy János, Therewk György és Symándy Péter november 11-én a 4300 frtnyi összeg utolsó részletét is lefizették, azonban HéderwárJ* György csak az utolsó

Next

/
Oldalképek
Tartalom