Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

portiones aliaque omnia iura possessionaria memorati Fran­cisci Héderwary in dictis Jauriensi, Mosoniensi et Posoniensi comitatibus ubivis existentia et habita simulcum praescriptis vadis, theloneis, lacubus, aquis, silvis et generaliter cunctis earundem et eorundem utilitatibus et pertinentiis, quovis nominis vocabulo vocitatis ita et eo modo possideant, quem­admodum dictus quondam Franciscus de Hederwara vivens possedisset et ipsi quoque Laurentius et Georgius de Heder­wara portiones suas in dictis possessionibus et portionibus, aliisque universis iuribus possessionariis in praedictis comi­tatibus existentibus et habitis similiter ita et eo modo possi­deant, quemadmodum vivente quondam Francisco Héderwary pater eorum Stephanus Héderwary possedisset et quod dictus Petrus Bakyth vel casu, quo eum decedere contingeret, here­des sui et dicti Pauli Bakyth praetactam summám quattuor millium florenorum Hungaricalium et ultra hoc trecentos florenos Hungaricales pro expensis in prosecutione dictae causae per praefatos Laurentium et Georgium Héderwary factis eisdem Laurentio et Georgio Héderwary in terminis infrascriptis, videlicet in festo beati Martini episcopi proxime venturo (nov. 11.) mille quadringentos et triginta très flo­renos Hungaricos ac triginta très denarios, deinde in beati Georgii martyris proxime venturo (ápr. 24.) similiter alios mille quadringentos et triginta très florenos ac triginta très denarios, ultimo vero in beati Martini episcopi festivitatibus in anno millesimo quingentesimo quadragesimo nono proxime affuturo (1549. mov. 11.) post sese immediate sequentibus consimiliter mille quadringentos triginta très florenos et triginta très denarios semper coram capitulo ecclesiae Posoniensis plene et integre deponere et persolvere debeant et teneantur, et tandem ipso ultimo termino solutionis praenotatae memo­rati Laurentius et Georgius Héderwary levatis et rehabitis praescriptis pecuniis literas fassionales, quas super praetactis quattuor millibus florenis pro sui parte confectas haberent, simulcum literis compromissi prius facti, necnon adiudicatoriis et aliis processibus in causa praenotata pro eorum parte confectis ipsi Petro Bakyth et eius ac dicti Pauli Bakyth heredibus coram eodem capitulo Posoniensi in specie resti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom