Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
übet iura possessionaria ipsius condam Francisci Héderwary per praedictam notam infidelitatis in fiscum regium devoluta extitissent, ipsam dominam actricem minime concernèrent, ex eoque praemissa actio eidem non competeret. Quibus sic habitis dictisque procuratores partium praefatarum suis partibus per nos in praemissis iudicium et iustitiam praeberi supplicantes, unde quia praefatus Franciscus Héderwary dudum, antequam praefatam dominam actricem in suam recepisset uxorem, per praemissam notam infidelitatis om[nia] castra, castella et quaevis iura possessionaria, resque et bona sua mobilia amisisse, nec quitquam dominae actrici donare, conferre vel legare potuisse, ex eoque nicbil praedictorum castri Ozora ac curiae Edelen et pertinentiarum eorundem vel literarum, literaliumque instrumentorum, rerumque et bonorum nobilium ad ipsam dominam actricem pertinuisse et per hoc actio et acquisitio praemissa ipsi dominae actrici minime competere ex praemissis reperiebatur manifeste, propter quod rationibus et causis praemissis causam praemissam, partes inter praefatas, ut praemittitur, motam sopiri et condescendere faciendo praefatos Valentinum Therek, necnon dominam Chaterinam coniugem et Joannem filium eiusdem ab impetitione praefatae dominae actricis causa in praemissa duximus absolvendos, immo sopitam et condescensam pronunctiamus ac modis omnibus absolutos committimus per praesentes auctoritate nostra iudiciaria iureque et iustitia mediante. Datum Posonii tertio die termini praenotati, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo tertio. Lecta per me magistrum Posa prothonotarium. Eredetije papiron, alján pecséttel, az Országos Levéltárban. N. R. A. Fasc. 920. Nr. 16. jelzet alatt. 96. Pápa, 1543 márczius 23. Héderváry Lőrincz kéri testvérét, Györgyöt, hogy értesítse őt ügyeik állásáról s küldjön neki kevés költséget, mivel beteg lábát gyógyíttatja, továbbá néhai H. Ferencz özvegyének halat. Egregie domine et frater charissime salutem et meam commendationem. Rogo vestram egregiam dominationem, quod eadem