Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
causam attracti respondit ex adverso, quomodo temporibus in praescriptis antedictus Michael Thot, officialis eiusdem, in causam attractus de sua propria commissione nihil praemissorum perpetrasset, ex eoque idem Petrus Bakyth in causam attractus in totalibus praemissis actionibus et acquisitionibus praefati actoris innocens esset penitus et immunis et in eo in Signum innocentiae et immunitatis ipsius iuramento praefati actoris per eundem ad caput dicti in causam attracti iuxta regni consuetudinem deponendo submittebat. Et quia praelibatus procurator ipsius actoris huiusmodi iuramentum per eundem ad caput saepefati in causam attracti modo praemisso deponendum minime acceptabat, sed eidem ex parte praetacti in causam attracti a dicta nostra personali praesentia aliud iudicium et iustitiarn praeberi supplicabat, pro eo nos his perceptis iudicandum commisimus eo modo, ut idem Petrus Bakyth in causam attractus tertio se nobilibus die dominico Judica (márcz, 11.) nunc affuturo coram antefato capitulo ecclesiae Posoniensis super eo, quod temporibus in praescriptis actionibus acquisitionibus praelibati actoris denotatis dictus Michael Thot officialis de propria commissione et mandato eiusdem nihil praemissorum contra iam fatum actorem perpetraverit, ex eoque idem Petrus Bakyth in causam attractus in totalibus praemissis actionibus et acquisitionibus ipsius actoris innocens sit existatque penitus et immunis, sacramentum praestari et dehinc huiusmodi iuramentalis depositions seriem partes in uteris memorati capituli ecclesiae Posoniensis, ut fuerit expediens, ad decimum quantum diem diei huiusmodi iuramentalis depositionis terminum praedictum dictae nostrae personali praesentiae fideliter reportare teneantur. Datum Posonii, quinto die termini praenotati, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo tertio. Kívül : Pro egregio Georgio de Hederwara contra egregium Petrum Bakyth de Lak per eundem Petrum Bakyth tertio se nobilibus die dominico Judica nunc venturo coram capitulo ecclesiae Posoniensis modo intrascripto deponendum memorialis, cuius series, ut fuerit expediens ad decimum quintum diem diei huiusmodi iuramentalis depositionis legitime perdurandum est reportanda ad iudicem. Lecta per me magistrum Georgium Posa prothonotarium personalis praesentiae regiae maiestatis.