Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

dominae Theodorae tunc consorti, nunc vero relictae et liberis eiusdem condam Pauli Bakygh in possessione Raro in comitatu Jauriensi existenti quandam turrim praeparari construique et erigi fecissent, per quod iidem condam Paulus Bakygh et Petrus similiter Bakygh ipsi exponenti et fratri suo carnali Laurentio plus quam duodecim millia florenorum auri dampna intulissent potentia mediante in praeiudicium et damnum dicti exponentis valde magnum. Et quia huius­modi actus potentiarii, dampnorum illationes et violentiae vigore constitutionis generalis superinde factae pro quinto decimo die absque ulteriori procrastinatione per nos et ceteros iudices regni nostri ordinarios decidi debent et terminari, pro eo fidelitati vestrae harum série firmiter praecipiendo corn­mittimus et mandamus, quatenus praesentes literas nostras memoratis Petro Bakygh et dominae Theodorae, relictae Pauli Bakygh per vestrum testimonium fide dignum exhiberi et praesentari faciatis, qui si personaliter reperiri poterint, ibidem personaliter, alioquin de domo habitationis sive solitae eorundem residentiae ammoneat eosdem dicatque et committat eisdem verbo nostro regio, ut ipsi decimo quinto die diei ammonitionis huiusmodi exhinc fiendae computando perso­naliter, vel per procuratores suos legittimos absque ulteriori procrastinatione coram nostra personali praesentia rationem de praemissis reddituri efficacem comparere debeant et tene­antur, certificando ibidem eosdem, ut sive ipsi termino in praedicto coram dicta nostra personali praesentia compareant, sive non, nos ad partis coinparentis instantiam id faciemus in praemissis, quod dictaverit ordo iuris et post haec huius­modi exhibitionis, ammonitionis et certificationis seriem cum ammonitorum nominibus terminum ad praedictum, ut fuerit expediens, dictae nostrae personali praesentiae fideliter rescri­batis. Datum Posonii, sabbato post festum beati Valentini mar­tins, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo tertio. A pozsonyi káptalan 1543 febr. 26-iki okleveléből. (L. 90. sz. a.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom