Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

scribere possum, quod dominus Petrus Kernend] die dominico advenit, cum eo locutus sum. Ipse vult, ut ad medietatem navis dominationis vestrae implere vult ordeum et avenam et lucrum fiat divisum et expensae fiant unanimiter. Et si in toto dominatio vestra pro medietate ïmplere non posset, implebit ipse et ideo lucrum dividatur etc. De hoc dominatio vestra trautet cum domino Petro. Mihi maxime videtur, ne vacuus navis infra veniat. Alium navem, quern (így) in Far­kasd habet, illa ebdomada herum venire dicit et in hoc essem, si possem, darem ipsi XVI. fl. vel plus et ad navem fierem socius et hoc ad utîlitatem nostram fieret. Panes autem quo plures dominatio vestra mittere potest, mittat. Continue faciat pistare et quo celerius mittat infra, et mihi ante adventum navis pabulum pro equis et victum nostrum cum duobus kochj, unum pro equis, alium pro me dominatio vestra mittere curet, ita tarnen, si potest eadem, ne quid nimis. Supra vires nihil opto. Si opus fuerit ad navem iterum pro tectura avenae, emat dominatio vestra plus gyeken. XIIII misi domum et navis satis erat inferiori et superiori parte tecta, fiat omnia cum industria, ne damnum patiamur. Dominatio vestra faciat avenam triturare. Invenimus pro seminatione, si Deus vitam nostram prolongaverit. Nunc IUI. mensuras parvas dat pro fi., quales octo ego feci vendere. Sed in connumeratione avenae et ordei fuit deceptio, quia si fecisset zapw LXVIII et avena similiter, sicut domi­natio vestra scribit, multo plus fecisset. Dicit dominus Petrus, ut septem illi mensurae non faciunt III zapw, tarnen LX zapw fecisset XX fl. Sed in futurum plus credat dominatio vestra sibi ipsi, quam aliis etc. Polonus post damnum prudentior. Domino Petro teneor fl. VIII. Nescio, quid sim facturus, si restituam, an ad dominationem vestram restituendam pro­crastinem, nam habui suas pecunias aput me, quos exposui Ego vero vellem cum ipso iniungere in infra ducendis avenis' ipsius, ut medietas mihi cederet, si pecunias ipsi dare possem, si per Gábrielem Aczél fl. X rehabere possem, a quo mul­tocies rogavi, nondum restitit. Dicit aliquando exposuissc,

Next

/
Oldalképek
Tartalom