Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

se res habet, nobis maximum damnum. Non tantum navis damnum patimur, sed omnium rerum, quae per navem infra­mittere potuissent. Praeterea ego famem sentio, megh éhezem az heleth, sed si fieri posset, non oporteret esurire nec locum, nec navem. Rem curae et industriae dominationis vestrae egregiae committo. De rebus et negotiis domesticis et patris familiae non est mihi fas consultare dominationem vestram egregiam. Sed hoc unum scio, qui multa arat et seminat, tunc multum metet ; et qui multum falcat, multum fenum habebir. Si unum bonum hominem haberemus, scirem mandare ; sed quo citius fieri potest, domi mittam nobilem Michaelem de Zamoly, probum certe et idoneum ad servitia nostra domestica. Si fieri posset, esset bonum ad vadum Thyhan ex Som ferre triticum et qui curri (így) vasa infra ferrent, non redi­rent vacui, sed ferrent triticum. Quae autem hic superius habemus, oporteret tegere bene et reservare excepte, quae ad seminandum triturantur, quia pecuniosa erit praesenti anno frumenta. De molendino Pathak cura gerenda utile esset, si fracta est navis, erit mihi maximum damnum. Jussi et mandavi lacrimoso et flebili compatri meo seriöse de mittenda navi. Jussi etiam pro vigesima colonorum a singulis den. LX mihi mittere, quia ego conservavi gentes pro vigesima. Et mira res, aliorum iobagiones solverunt mihi, capituli et nobilium et nostri quasi nauseam habent. Si hac semel non remiserit compater, certe pluribus solvet ipse solus, alias nunquarn de hoc ipsi scribo. Et teloniator de Ewthewen il. XIII det ad manus dominationis vestrae egregiae. In hoc aliud nolo habere, quia Petrus Bakyth dicit ad proventum meum nolle manus suas iungere, mentiatur telo­niator, sed debet solvere ; sed ego scio negotium, quia est ille amicus teloniatoris et ideo favet ipsi etc. Volo ut habeam illos XIII. fl. et dominatio vestra egregia emat mihi unam subam dorsinam vulpinam pro fl. VII et cum restantia VI fl. emat dominatio vestra pannum karasia pro una karasia (?)

Next

/
Oldalképek
Tartalom