Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
U. i. Ecce misi dominum Michaëlem nobilem de Zamolj, probum et fidelem. Videbit dominatio vestra egregia, ut eadem concordabit cum eo, ad nullum servitium piger. Ideo misi domum, ut sit penes dominationem vestram egregiam et dominatio vestra ne derelinquat eum tarn in dando, quam aliis negotiis et pretium aequum cum Andrea Pénzes. Dominatio vestra egregia faciat ipsi solvere florenos XI. Penzes requirat debitorem suum. lllum vero nobilem potest ad omnia negotia confldere, si hue infra ad me, si nécessitas postularet, vel ad alium locum dominatio vestra potest mittere. Et alium, quam primum invenero, mittam dominationi vestrae egregiae et loco illius alium conduxi. Pecuniae pro vigesima colonorum denarios LX. a singulis iobagionibus mihi mittatur, quia servitores optant pecunias. Et victualia tam curribus, si fieri possunt, quam per navem mittantur. Totus exercitus non habet pabulum pro equis, nec avenam, nec ordeum, nec fenum et unius regni annonam vel victualia consumere possent, mira multitudo. Si nunc hic haberemus victualia, pecunias trahere possemus. Nostra vita miserrima videlicet militiae vita. Interroget dominatio vestra a nobile nostro, nunc venit de custodia. Per integram noctem pluit super eum ; suavius esset domi arare, fodere, quam hic sudare in frigore. Habeo maximum taedium, ex quo non venit dominus Gabriel. 1 Nescio, quid in pede mali sibi contingit, cywcz 2 ne forte timorem pannicum terret. Eri etiam de custodia nostra unum aripuerunt Turci et sicut diabolus animam ad infernum, ita Turci ad Budam corpora hominum ferunt. Nescio, si cum domina sorore teneam pacem, sed ex quo nihil mittit, possem iuste frangere pacem. Quaesivi marito suo reliquias ; brevitudo vocatur. Oportet ferre in collo, nihil sibi nocebit, nec fimum vitulinum, nec bombardae. Roget dominatio vestra sororem meam, oret pro peccatoribus, sed dominus Gabriel habet bonam reliquiam, ut certo in bello 1 Aczél Gábor megérkezett hozzá szept. 22-én. 2 Csúz.