Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
Egregy Wolffgangi de Frangepanibus, quae etiam onera et quaelibet gravamina filiarum suarum et aliorum quorumlibet super se assumpsisset, totales possessiones Zenthlazlo, Bychke in Pesthiensi, Zaar in Albensi, et Tharyan in Strigoniensi comitatibus adiacentes, apud ipsum Stephanum de Hederwara per praedictum condam Michaelem Emrewffy vigore literarum suarum obligatoriarum superinde confectarum pro mille florenis bonae et antiquae monetae, titulo pignoris inscriptas et habitas, simulcum eisdem uteris obligatoriis, infra tempus redemptionis illarum possidendas ad se redemisset atque recepisset. Et eoque praenotatus Stephanus de Hederwara ipsum dominum comitem in eo assecurandum et certum facere duxit, ut si temporum in processu, memoratam dominam Catherinam virtute antedictarum literarum obligatoriarum iuridice aggravare poterit, et vigore sententiae diffinitive superinde ferendae, ad praescripta bona occupanda exmissus fuerit, extunc ipse Stephanus Héderwary ipso facto, ad iam dictas totales possessiones modo praemisso, impignoratas puta, Zenthlazlo, Bychke, Zaar et Tharyan non accedet, donec et quousque annotata domina Catherina totalem summám pecuniae dicti domini comitis, quibus scilicet huiusmodi possessiones apud ipsum existunt impignoratae, eidem domino comiti, aut ipso domino comité, (quod Deus avertat) per mortem ex hac luce sublato, heredibus et posteritatibus suis effective non deposuerit et persolverit. Ubi vero ipsa domina Catherina, talismodi pecuniae summám persolvere nollet, non posset, aut non curaret quovismodo, extunc dominus comes, antefatam dominam Catherinam ad deponendam praescriptam pecuniae suae summám totalem allicere debeat. Etsi ipsa huiusmodi totalem summám ipsi domino comiti, aut heredibus suis persolvere noluerit, non potuerit, aut non curaverit quovismodo, extunc casu in ipso, dictus dominus comes, aut heredes et posteritates suae universae, rehabitis et quoad plenum receptis pecuniis suis, ab illo vel ab illis, quibus iura huiusmodi pecuniae summám pro bonis impignoratitiis deponere et persolvere demonstraverint, ipsam pecuniae summám ad se levare, et eadem bona impignoratitia de manibus suis illis, quibus iura demonstrant, remittere et resignare debeat,