Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

decedente ad nos devolutam nobüi Francisco literato, fami­liari et secretario meo causa (így) servitiorum suorum lego. Vineam meam Nagy zeoleo vocatam in promonthorio possessionis meae Meen existentem capellae de Ireg lego. Quod priusquam Castrum Thamasy ad manus domini cancellarii deveniret, ipsumque occupari faceret, metas pos­sessionis Zemche iuxta continentiam literarum metalium egregii Joannis de eadem Zemche remittere et relaxare debeant, quia portionem meam in ipsa possessione Zemche habitam eidem Joanni Zemchey ratione servitiorum suorum fidelium et con­servatione ipsius castri nostri Thamasy tempore cladis huius regni Hungáriáé contuleramus perpétue. Quod si alique literae Blasii Kóppay, castellani castri mei Ozora factum iurium possessionis suae Kospa* tangentes et concernentes inter meas literas et literalia instrumenta reperiuntur, eidem restituantur. Franciscus Battiany viginti quatuor equos et sexaginta sex pecudes meos praeter omne demeritum meum abigi fecerat, quos regia maiestas, dominus meus clementissimus super eum recuperet et pro se retineat. Apud dominum Bekeny habeo unum gladium, quem regiae maiestati lego. Quatuor scutellas argenteas et unam cupam deauratam egregio quondam Urbano de Fanch pro praetio trium subarum de pellibus vulpinis ventrinis et sex dorsinis factarum im­pignoraveram, quas licet consors eiusdem amissas esse asserit, tarnen super earn domini testamentarii iuridice récupèrent. Egregio quondam Gregorio Gyony unum iocale simul­cum torque aureis (így) pro florenis centum et quinquaginta cupreae monete pignori obligaveram, quod michi restituere non potuit, cuius causa ipsum iudiciali disceptatione require­bam, sed lite pendente ex humanis decessit, tandem rursum consortem suam in causam attraxeram, mille et quingentos florenos pro rebus ipsis acquirens, nondum tarnen causa ipsa determinata est, qua diffinita et obtenta; domini testa­mentarii mille florenos super ipsam recipiant, residuos rela­xare debeant. Apud egregium Ladislaum Heney habeo centum marcas

Next

/
Oldalképek
Tartalom