Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

de tua erga me singulari benevolentia, quibus me complec­teris et admonitiones et exortationes vestrae dominationis magno honore suscepi. Video te esse, frater chare, verum esse Christianum, quod omnia sustinenter vis pati propter deum. Frater charissime ! In calce literarum tuarum veniam petis a me ; ubi non est debitum, ibi nulla venia. Tandem scribis, ut esset rude dictum, quare conquerelam, qualia male patravimus, cum incidimus in praesentem illam afflic­tionem. Ne existimas, frater chare, rude dictum esse hoc, ad quod ego dixi, quia non contra deum conquerebar cum illis meis scripturis, quoniam quotidie labimur contra deum et quotidie suam glorificamus clementiam. Sed si literae meae praesentatae essent, quas scripseram vestrae dominationi, cum aduc eras liber (ego autem vinctus) quas miseram a-Parvo Joanne ad Galgoch (rogo, scribas mihi, si praesentavit, noli perdere, rogo) extunc ex illis faciliter potuisset vestra dominatio intelligere meam patientiam, quia ego hie in praesenti mea afflictione ex sacris divinisque Uteris collegeram varia, ut multi miraverunt, quas teneo in memóriám tui. Nunc etiam M. dominus Buryan misit ex Bohemia unum parvum libel­lum bonum, aliquando ex illis lego, sed iam nec hoc iuvant. Sed scias, frater chare, ut si esset tempus idoneum, arguandi, satis propositum haberem. De disciplina et correctione libenter sufferenda, lege Apocalypsis 3., Proverbiorum 3., Hebraeos 12., et omnium maxime memorabile, quod primo Corintheorum II. dicunt (?) iudicamur et temptamur a domino, corrumpimur, ut non cum hoc mundo damnemur, 1 quia non potest cordi homini interna provitas ostendi, neque misericordia dei decla­rari, nisi per varias temptationes exerceatur. Proinde diligen­tissime cavendum est in omnibus temptationibus, ut eas tanquam bonae voluntatis dei opera complectamur. Inde dicit (?) Proverbiorum 3. 2 non deficias, cum a deo temptaveris ; id est non deficias, quin bona voluntate dei fiant talia etc. Item Hyeremelis profetae 31 : Castigasti me domine, et 1 Lapszélen : Haec Philippus Melancton. 2 A szentírásban: Liber proverbiorum c. III. 11.: «Disciplinam Domini, tili mi, ne abjicias, nec deficias, cum ab eo corriperis.»

Next

/
Oldalképek
Tartalom