Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
menti quandam mulierem in confertissima túrba, quae ipsum extunc circumstabant, sana[vit], quae mulier 1 decern annis erat pericHtata in profluvione ventris [et] omnes facilitates ad medicos profuderat, in ultimam iam devenerat paupertatem, in animo ac corde suo perfectissime ac recta fide decernens ac suspicans, nisi intimam vestimenti Jesu attingere posset ipsa sanitatem acciperet, cui sanitas restituta est sie repente, quam plurimum potuit fimbriam Jesu attingere. Et ego multo maior peccator in benignitate Jesu Christi, qui si non dedignatus est mori pro nobis et pati, nec dedignabitur mihi restituere sanitatem, quia testatus est nolle mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Charissime domine, Georgi, certe plurimam pristinam incolumitatem ac bonam valetudinem exoptarem ac exspectarem, nulla enim spes dubia animo inducitur meo, quin Deus, creator omnium rerum contentus non sit calamitatum nostrarum, tamquam multifariis damnis et rerum facultatum amissionibus, praeeipue patriae, qui sumus exules divisi per diversa régna abinvicem, diversis miseras et calamitatibus non sine parva anxietate vitam dedueimus infelicissimam, sed ut Deo optimo piacúit, ferendum est et ei gratias agendum, qui animas nostras, quae tendebantur propter malefacta et ingratitudines nostras ad damnationem aeternam plus dilexit, quam res nostras et in hoc saeculo laute et delicate vivere. Quare, charissime domine Georgi, in istis nostris calamitatibus, quae patimur ab Christianis, accipiamus bono animo a Deo Optimo maximo, et bene illis volemus (így), qui nobis mali sunt: Deus ulciscitur omnia de suis. In memoria habeamus, quum Deus a suis inimicis tempore suae passionis crudeliter cruciaretur, deprecatur patrem, ut ignosceret illis, qui ipsum tanto supplicio afficerent, quia nescirent, quid facerent. Et Sanctus Job, quid faciebat, quum nuntiabatur ei de casu pecorum, filiorum et omnium rerum ? Gratias agebat Deo, dicens : Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Deo placuit, 2 sit nomen Domini benedictum ; 1 V. ö. Luc. VIII. 43. és 44. — Matth. XIV. 36. és Marc. VI. 56. - Job. I. 21-ben még: ita factum est.