Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

dit, universis, quod magnificus dominus Franciscus de Heder­wara coram nobis personaliter * constitutus, sponte est con­fessus, retulitque nobis in hune modum, quod ipse digna mentis consideratione perpendens, animoque sedulo revolvens, nihil certius morte et nihil incertius hora mortis esse, cupiens igitur de statu condigpo generosae dominae Dorotheae, con­sortis suae, antequam ipsum ex hac luce decedere contingat, effective providere, ne post suum obitum et decessum illa sub aedibus alienis morari cogatur; ex ea itaque singulari dilectione, qua erga ipsam dominam Dorotheam afficeretur, Castrum suum Ozora nominatum, in comitatu Tholnensi situm, et habitum simulcum totalibus possessionibus, Thoth­ffalw, Debrenthe, Bozyas, Martnon, Felsew Maysa et Also Maysa nuncupatis, ac portioné possessionana Ín possessione Zokol appellata, omnino in eodem comitatu Tholnensi, ad ipsum Castrum Ozora pertinentibus, item possessiones suas Edelen, cum curia nobilitari domoque lapidea ibidem con­structa, necnon Erthen, Bak, Wysaag, et Naghsag vocatas in praedicto Tholnensi comitatu adiacentes, cum cunctis suis utilitatibus, et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promon­toriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decur­sibus, tributis, vadis, theloneis, molendinis, et eorundem locis, generaliter vero, quarumlibet utilitatum, et pertinentiarum proventuumque integritatibus, quovis nominis vocabulo voci­tatis, ad ipsum Castrum Ozora, praedictasque possessiones, et portionem possessionariam de iure et ab antiquo spectan­tibus, sub suisque veris, et antiquis metis existentibus memo­ratae dominae Dorotheae, consorti suae, duxisset donanda et conferenda, immo dédit, donavitque nostro in conspectu, tali modo, quod si, et postquam praefatum Franciscum de Hederwara absque heredum solatio ab hac luce decedere, vei heredes eiusdem deficere contigerit, extunc praescriptum Castrum Ozora, ac praenominatae possessiones, portioque possessionaria, simulcum cunctis suis utilitatibus, ac proven­tibus, utilitatumque et proventuum integritatibus praenarratis, mox et immediate, in praenotatam dominam Dorotheam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom