Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

sideratione perpendens, animoque sedulo revolvens nihil cer­tius morte et nihil incertius hora mortis esse, cupiens igitur de statu condigno generosae dominae Dorotheae, consortis suae, antequam ipsum ex hac luce decedere contingat, effective providere, ne post obitum suum et decessum ilia sub aedibus alienis morari cogatur. Ex ea itaque singulari dilectione, qua erga ipsam dominam Dorotheam afficeretur, totale Castrum suum Ozora vocatum simulcum oppido Ozora in comitatu Tholnensi sita et habita simulcum totalibus possessionibus, Tothfalw in Wesprimiensi, Debrenthe, Eozyas, Marthon, Felsew Mayssa et Also Mayssa vocatis ac portioné possessionana in possessione Zokol apelláta omnino in eodem comitatu Tholnensi ad ipsum Castrum Ozora pertinentibus, necnon possessionibus Dalmad et Zekel ac Edelen cum curia nobilitari, domoque lapidea ibidem constructa necnon Erthen, Bak, Wysaag et Naghsaagh vocatas in praedicto comitatu Tholnensi adiacentes, simulcum cunctis utilitatibus et perti­nentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus, cultis et incultis agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, mon­tibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, tributis, vadis, theloneis, molendinis, et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad ipsum Castrum Ozora praedictasque possessiones et portionem possessionariam, de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris et antiquis metis memoratae dominae Dorotheae, consorti suae, dedisset donasset et perpetuo contulisset, immo, uti dixerunt, dedit, donavit et perpetuo contulit ipsorum in praesentia iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum et heredum per heredes tenenda, possidenda pariter et habenda harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et autentici sigilli nostri maioris munimine roboratas eidem dominae Dorotheae duximus dan­das et concedendas. Datum in festo beati Gregorii papae, anno domini millesimo quingentesimo tricesimo. Eredetije hártyán, függő pecséttel, Fasc. 51. Nr. 17. jelzet alatt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom