Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
Stephani, comitis Neugradiensis et fratrum suorum de Hedrehwar, quibus ipsi erga nos et sacrum nostrum dyadema regium virtuose et commendabiliter studuerunt complacere et se coram oculis nostre maiestatis reddere graciosos et acceptos, pro nostri culminis et honoris exaltacione variis et diversis in fatigiis desudantes, in cunctis nostris processibus prosperis et adversis continue nostro lateri adherendo, in laboribus bellicis inopinatis fortune periculis se submittentes omnia et singula, que nostris fuere beneplacita voluntati totis studiis, totisque desideriis efficere sattagentes. Nos igitur, volentes ipsorum laude digna merita, servicia quoque utilia regio munificencie dono compensare, quatenus ipsi nostris regiis suffulti favoribus labores preteritos subiisse gaudeant, se et ad ampliora fidelitatis opera exercenda in antea fervencius incitentur, universas possessiones et possessionarias porciones condam Johannis filii Jacobi de Hedreh, hominis absque heredum solacio decedentis ubilibet, in quibuscunque comitatibus regni nostri habitas et existentes, quovis nomine vocitatas et ipsum quocumque modo vel iusto titulo contingentes, predicto Johanne filio Jacobi absque heredum solacio decesso, ex eoque antiqua et approbata regni nostri consuetudine manibus nostris regiis devolutas et ad nostram collacionem pertinentes cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis sub eisdem metis et terminorum distinccionibus, quibus per suos antiquos possessores habite fuerunt et possesse, eisdem magistris Nicolao et Georgio, filiis et fratribus ac universis heredibus ipsorum et posteritatibus nove donacionis nostre titulo dedimus, donavimus et contulimus, ymo damus, donamus et conferimus, et in perpetuam ipsorum adscribimus hereditatem presencium patrocinio literarum per ipsos et eorum heredes et posteritates iure perpetuo tenendas, possidendas et habendas, salvis iuribus alienis. Datum Bude, feria sexta proxima post dominicam Invocavit, anno domini M mo CCC mo septuagesimo primo. Perlecta et correcta. Eredetije hartyan, hatlapjan a pecset nyomaival, mely alatt <ad literatorium mandatum domini regis» olvashatok, fasc. 3, Nr. 9.