Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

Lodovicus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis capi­tulo Jauriensi salutem et graciam. Dicit nobis magister Nico­laus filius Nicolai de Hedruhuara, quod quedam literalia sua instrumenta super iuribus possessionariis suis et specialiter super possessione Fornad confecta ab ipso casualiter deper­dita, seu alienata extitissent, quorum alia paria in vestra sacristia, seu conservatorio ecclesie vestre, more solito repo­sita haberentur, quibus idem de presenti nimium indigeret. Quare fidelitati vestre firmis damus in mandatis, quatenus dicta alia paria literalium instrumentorum in annotata sacristia vestra diligenter requiri et reinveniri faciatis, requisitorumque et inventorum tenorem si ipsum magistrum Nicolaum eidem in transscripto concedatis ad cautelam, caventes tamen, ne fraus et dolus eveniat in hac parte. Datum in Wyssegrad in festo beati Egidii abbatis, anno domino millesimo CCC mo lxmo sexto. (1366 szept. 1.) Quibus quidem literis regalibus condecentissime receptis, literalia instrumenta, viri magnifici magistri Nicolai filii Nicolai de Hedrehuar super iuribus suis possessionariis confecta alia paria eorumdem in conservatorio sacristie ecclesie nostre dili­genter requiri fecimus more consueto, inter cetera instrumenta unum par super prescripta possessione Fornad ipsum magi­strum Nicolaum tangens diligenti requisicione prehabita rein­ventum fuit. Cuius tenor is est: (Ldsd 18. sz. alatt.J Nosque eiusdem instrumenti reinventi tenorem ob pre­ceptum regium iusticiaque requirente eidem magistro Nicolao in transscripto tuciorem concessimus ad cautelam omni fraude et dolo procul motis atque postergatis, et in huius signum veridicum sigilli nostri autoritate, nec non pendentis fecimus communiri. Par reinventum et modo premisso transscriptum vice iterata in sacristia nostra reposuimus conservandum. Datum in quindenis festi beati Michaelis archangeli anno superius in literis regalibus prenotato. Hartyan, az elveszett pecset hartyaszeleteken fiiggott, fasc. 3, Nr. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom