Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
eorundem inquisicionales, ultimo autem duas magnifici viri, domini Nicolai, regni Hungariae palatini in diversis annis et terminis confectas, eidem comiti Paulo curarat exhibere: in quarum unius litere tenore ipsius capituli Albensis, cuius annorum numerus in eadem insertus non habebatur, comperisset haberi eo modo, quod comes Bors, filius Elley de Myskolch ab una parte, Ledegerus pro se et pro Paulo, fratre suo de Keer ex altera coram dicto capitulo Albensi constituti quandam terram ipsorum Keer vocatam, quam prius mixtim possedissent, mediantibus comite Saulo, filio Aba, comite Guth, Absa de Cresmen, Antholeo de Bedeg, taliter dixissent divisam esse inter eos, quod cursus ipsius divisionis inciperetur a quatuor metis empticie terre dicti comitis Bors ab aquilone, a parte terre Chob et transiret ad meridiem per quandam viam inter vineas, que dicitur Berchek, que duceret ipsam divisionem usque ad villam dicti Ledegeres, relicta ibi eadem via adhuc transiret ad meridiem in eodem Beerch, per competens spacium vero declinaret et descenderet versus orientem ad arborem salicis tendendo inter feneta parcium ad orientem, ad aliam arborem salicis vero caderet ad quandam viam, que ipsam divisionem duceret ad villam Keer populorum domine regine ad metas duas, quarum una esset predictorum nobilium, alia vero ipsorum populorum domine regine et sic ibi terminarentur. Ibi eciam quedam terra ipsius comitis Bors, que vocaretur Rusateleke cum alia terra sua metis circumdata, a parte terre Boch extra ipsam divisionem remaneret in parte divisionis Ledegeres antedicti, in ipsa autem divisione predicto comiti Bors cessisset porcio sua; ab occidente porcio vero dicti comitis Ledegeres et sui fratris remansisset ab oriente. Item affirmassent partes quandam terram dicti comitis Bors remanere in divisione dicti Ledegeres, que protenderetur a parte occidentis versus ecclesiam ab occidente, terminaretur per magnam viam, et similiter a meridie et ab aquilone per vias terminaretur. Et quia eciam partes quatuor homines Herbam videlicet Cheklen, Saulum et Demetrium inter se terram habere affirmassent, quam in ipsa divisione alterutrum cessisse dixissent inter se assumpsissent, quod medientibus Saulo comite, filio Aba et comite Gut, filio Petri redderent terram